Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.407 » Pag 33 - 36

5.407
33
36

33
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi. Imperante domino
constantino magno Imperatore anno septimo: Die tricesima mensis augusti
indictione quinta neapoli: Certum est me iohannes qui nominatur gititiu filium
quondam iohanni sartori qui iterum gitio clamabatur et quondam drosu
que fuit anteriora conius eius iugalium personarum huna cum voluntate presenti
marenda conius mea: A presenti die promtissima volumtate venumdedi
et tradidi vobis petro filio quondam petri qui nominatur gualpulo qui
fuistis de loco qui vocatur pindici territorio liburiano: et anna dudum thia
mea hoc est iugales: Idest integra domum mea quantum et quomodo michi
pertinet per quobis modum per memorata genitricem mea positum vero intus
hanc civitatem neapolis intus curte commune que est secus platea publica
que ascendit subtus forum at marmorata quod est nominatiba in primis
una inferiora fortiore cum integra superiora iterum fortiore constituta super
exparte de eadem inferiora et sunt simul a parte orientis: seu et integra
alia inferiora minore iusta ipsa inferiora fortiore parte hoccidentis una cum
modica superiora super exparte ex ipsa inferiora minore et cum alia superiora
que modo disternita esse videtur constituta super eadem modica superiora
et super anditum commune qui ingredit at piscina commune. nec non
et sex uncias de integra inferiora que est in capite de memorata inferiora
fortiore que superius vobis venumdedi parte orientis quem memorato iohanni
gitio genitori meo et memorata drosu genitrice mea anteriora conius sua.
cum modica superiora super ipsa inferiora comparaverunt per chartula comparationis
illorum da sellicta thia mea dudum cognata tua memorata anna filia
quondam gregorii qui nominatur athalarico avio meo et da sergio presbitero
filio quondam . . . . . . presbyteri qui nominatur de maroccia qui tunc graviter
infirmatus erat de infirmitate paralisis memorato sergio presbytero pro vice sua
et pro vice petri et anna uterinis germanis suis qui infra etate erant. quibus
omnem licerem meum. ex ipsa chartula vobis dedi. utraque cum haheribus et
aspectibus suis et cum integra omnem portionem et pertinentia mea que fuit
de memorata genitrice mea et ad ea pertinuit per quobis modum de memorata
34
piscina commune et de atrium suum seu et de memorata curte commune
et de grade fabrite commune et de modica inferiora subtus ipse grade et
de ballatorium commune qui modo distructus esse videtur. et de anditum
altineum commune qualiter badit usque at memorata piscina commune. seu
et de alium anditum terraneum commune que badit subtus memoratum ballatorium
commune. et cum introitibus suis omnibusque eis pertinentibus.
coherente sivi memorata inferiora fortiore et iamdicta inferiora minore secus
se parte hoccidentis quas vobis venumdedi ut super legitur a parte septemtrionis
curticella et trasenda de illi rigi et de consortibus illorum sicuti
paries exfinat qui sunt fenestras cum cancellas pro lumen ibidem ingrediendi.
et a parte meridiana memoratum anditum terraneum commune unde ipsa
portione mea vobis venumdedi seu et inferiora de heredes memorate sellicte
ut super legitur ut inter se paries exfinat ubi est memorata regia per
quam ibidem introitum habere debeatis seu et inferioras de ipsis heredibus
memorate sellicte sicuti clusas et signatas exfinat. et a parte orientis est
memorata inferiora unde ipsas sex uncias memorate genitricis mee vobis
venumdedi quem memorato genitori meo cum ipsa genitrice mea comparatum
abuerunt ut super legitur sicuti inter se exfinat facie de unum trave
maiore sarcenale qui substinet capitas de travicelli de sternimentum de memoratas
superioras ipsa denique faciem quem ex ipsum trabe est a parte orientis:
et a parte occidentis coheret memorata piscina comune ut super legitur
et memoratas superioras quas vobis venumdedi. Coherent sivi a memorata
septentrionalem parte aheres de super ipsa trasenda et curticella de ipsi
rigi et de iamdictis consortibus illorum. et a parte meridiana memoratum
anditum altinueum communem ut super legitur sicuti inter se clusa exfinat
ubi est regia propria ex ipsa superiora fortiore que vobis venumdedi unde
ibidem introitum abere debeatis. set inter ipsa superiora minore que vobis
venumdedi et inter eodem anditum iterum exfinat signata que est secus
cantus de regia commune que ingredit at memorata piscina commune ipse
denique cantus qui est a parte meridiana et respicit in parte orientis et
septemtrionis et qualiter badit in signata longa que est facta in frundale de
super regia de oc que vobis venumdedi. etiam ipse anditus communis revolvit
ab intus ipsa fine de memoratu cantu in parte septemtrionis et perexiet
35
per eadem regia commune at memoratum atrium de memorata piscina
commune. unde simul omnem portione et pertinentia mea vobis venumdedi
quantum exinde pertinuit at memorata genitricem mea. set memorata
superiora que modo disternita esse videtur que vobis venumdedi est
coniuncta da memorata meridiana parte cum superiora disternita de memorati
heredes memorate sellicte thie mee sicuti unum travicellum communem
exfinat: et a parte orientis coheret modica superiora vestra que vos
comparastis per firmissima chartula comparationis vestra da memorata sellicta
thia mea et da memorato sergio presbytero et iamdicto petro et anna
uterinis germanis exadelfis meis sicuti signate exfinant. et a parte occidentis
est memorata piscina et atrium suum simul commune ut super legitur. seu
et domum heredes de illu miliacciolum: et memorata inferiora unde ipsas
sex uncias memorate genitricis mee vobis venumdedi ut super legitur. Iterum
coheret sivi a parte horientis domum de ominibus de ferrunianum
ut inter se paries exfinat: et a parte hoccidentis memorata inferiora fortiore
que vobis iterum venumdedi ut inter se exfinat memorata facie de
memoratum trave maiore ut super legitur. et a parte septentrionis memorata
curte et trasenda de ipsi rigi et de iamdictis consortibus illorum. et a parte
meridiana curte commune et memorata modica superiora unde ipsas sex
uncias memorate genitricis mee vobis venumdedi ut super legitur coheret
a parte orientis et hoccidentis memoratas superioras vestras. et a parte septemtrionis
aheres desuper ipsa curte de ipsi rigi et de ipsis consorti bus
illorum: De qua nihil mihi exinde aliquod remansit aut reserbabi nec in
aliena personas commisi potestatem. et a nunc et deinceps a me vobis sit
venumdatum et traditum in vestris vestrisque heredibus sit potestatem queque
exinde facere volueritis semper liveram habeatis potestatem. et neque
a me memorato iohanne qui nominatur gitio cum volumtate memorate marende
coniugi mee. neque a nostris heredibus nullo tempore numquam vos
memorato petro et anna iugales aut heredes vestris quod absit abeatis exinde
aliquando quacumque requesitionem aut molestia per nullum modum nec
per summissis personis a nunc et imperpetuis temporibus. Insuper omni
tempore ego et heredes mei vobis vestrisque heredibus exinde ab omnis
omines omnique personas in omnibus antestare et defendere debeamus. pro
36
eo quod in presentis accepi a vobis exinde Idest auri solidos decem et septe
de tari de amalfi ana quatuor tari per solidos in omnem decisione seu deliberatione:
Quia ita inter nobis combenit: Si autem ego aut heredes mei
quobis tempore contra hanc chartulam ut super legitur venire presumpserimus
et in aliquit offensi fuerimus per quobis modum aut summissis personis
tunc componimus vobis vestrisque heredibus auri solidos triginta quatuor
bythianteos. et hec chartula ut super legitur sir firma scripta per manus
iohannis curialis per indictione quinta + hoc signum + manus memorati
iohanni cum voluntate memorate marende coniugi sue quod ego qui memoratos
pro eis subscripsi et memoratos solidos traditos vidi +
+ ego gregorius filius domini stefani testi subscripsi et suprascriptos
solidos traditos bidi +
+ ego iohannis filius domini iohanni testi subscripsi et suprascriptos
solidos traditos bidi +
+ Ego petrus filius domini iohannis testi subscripsi et memoratos solidos
traditos bidi +
+ Ego iohannis Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
quinta +
Torna all'inizio