Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.161 » Pag 205 - 207

1.161
205
207

205
+ In nomine domini quadragesimo quarto anno principatus domni guaimarii principis et
quarto anno principatus domni gisolfi eius filio, mense octuber decima indictione. ante me radelgrimus
iudex coniunti sunt maurus filius liotardi cum truppoaldus, qui est advocator episcopio
salernitano pro pars ipsius episcopii, at faciendum inter se finem de due pecie de terris cum
206
binee de locum frecdara in ipso monte a super sanctum felicem, unde iam ante os dies inter se
plurime causationes inter se habuerunt; modo quidem sunt coniunti exinde finem faciendum,
unde ipse truppoaldus querebant rebus ipsa facere esse pertinentem de ipso episcopio. ipse maurus
dicebat, una cum eum adessent iohannes notarius advocatorem suum, dixerunt, ut ipse ambe
pecie de terris cum binee sue esse pertinentes per rationibus. nos superius iudex cum superius
dictus truppoaldus cum ipsum maurus et cum ipso suum atvocatorem super rebus ipsa perreximus
cum aliis vonis hominibus, et ibique presens super rebus ipsa ipse maurus una cum predicto
atvocatorem suum in primis monstrabit una de ipse pecie de terris cum binea a supter parte et
ostedit ipse maurus una cartula continentem, qualiter ipsa pecia de terra cum binea comparatam
habebat da cicero filius flodelgardi per finis: a pars orientis fine de germani sui et in ista
fine mensurabit et per alie finis, sicut ipsa cartula continet, et da supradicta priore fine sunt in
ipsa parte passi octoaginta ... a partibus meridie sicut quertietu discernit, et exinde rebolbente
in partibus orientis sunt inde passi septuaginta unum, a partibus occidentis fine landonis,
sicut morice de petre discernit et inde ... sunt in ipsa parte passi quinquaginta
septem, a partibus septemtrioni fine ... sicut bia discernit, est inde passi
quinquaginta ses. et ibique ipse maurus ostedit alia cartula de ipsa alia pecia de terra cum binea,
que continebat similiter per finis et mensurie: a partibus meridie fine bia, sunt inde passi
centum triginta octo, sicut termiti ficti sunt: a pars orientis fine bia, que pergit ad ipse plagarie
pertinentem ipsius episcopii, sunt inde passi quadraginta quattuor: a partibus septemtrionalis
fine bia da ... sicut termiti ficti sunt, sunt inde passi sexaginta uno: a pars
occidentis sicut termiti ficti sunt sicut a fine ipsius episcopii discernit, sunt exinde passi nonaginta
octo ad iusto passum homini mensuratum. dum autem ipse truppoaldus cartule
ipse religentem audibit, dicebat, ut de ipse ambe pecie de terris cum binee non inde esset
pertinentem. nos qui supra iudex interrogabimus ipsum truppoaldus, ut si pars ipsius episcopii
habere inde monimen, eam ostendere; ille dixit, ut monimen inde non habere. et dum
super eadem terra rebersi sumus et uniter perreximus ante presentia domni petri episcopi
ipsius sancte sedis salernitane et totum ipse supradicte causationis nuntiabimus ipsius domni
episcopi, et ipse domnus presul taliter audientes, ambe ipse cartule sibi relegere fecit et
taliter religentem audierat, sue volumtatis ipse domnus episcopus una cum predicto suum
adbocatorem manifestaberunt, ut pars ipsius episcopii monimen inde non haberet, et neque
per testes, neque per monimen, neque per nulla quoque inbenta ratione pars ipsius episcopii
de supradicta rebus per supradicte finis quantum ipse ambe cartule continent, nullo
207
modum cum ipsum maurus haut cum eius heredes causare aut contendere non potere. nos
superius iudex, dum taliter ipsum domnus pontifex cum iamdictum suum adbocatorem manifestanter
audibi, ideo iusta legem iudicabimus, ut ... ipse maurus et eius heredes
ipsa rebus per superscripte finis et mensurie securo nomine eos habere et possidere baleat,
et omni tempore exinde illis faciati, que voluerit apsque omni contrarietate vel requisitione
de iamdicto ipsius domni presuli vel de eius successoribus ha partibus ipsius episcopii. et
inde pro perpetua securitate ipsius mauri et de eius heredes hunc emisimus iudicatum, quod
tibi ursi presbiteri et notario scribere precepimus.
+ ego qui supra radelgrimo iudex.
Torna all'inizio