Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.77 » Pag 100 - 101

1.77
100
101

100
+ In nomine domini imperante domnus ludovvicus imperator augustus bicesimo quinto anno
imperii eius, mense december septima indictione. memoratorium factu a me ragemprando diaconus,
de eo quod ante subscripto testes tradidid mihi per surte ursu filius ermemari omnia rebus
substantiis suis quem abet ... bolattianu acto salernitano, idest casis, terris et intrinsecus
casis, culto quam et inculto, mobile adque immobile, omnia et in omnibus cugnta rebus
suas pro anima sua iudicandum mihi tradidid per pauperes et sacerdotes; in tale bero rationem
mihi ipsa res suas tradidid, ut si absque filius aut filia de legitima sua uxore mortuus
fuerit in ipse bie de asculu ubi pergebat, licere me qui supra ragemprandus diaconus iudicare
cugnta rebus eius, sicut supra legitur, pro anima eius per pauperes et sacerdotes aut quomodo
melius nobis conparuerit; et quocumque exinde fecerimus pro anima ipsius ursi, stabile permaneat
sine requesitionem de eius heredibus aut cuiuslibet hominibus, sed semper firme et stabile
permanere omni tempore, cui exinde per nos datum paruerit: tali tinore obligabit heredes suos
nobis et ad illo homines cui exinde de res eius datam paruerit per nos, ut si aliquando nobiscum
101
exinde causaberit, quinquaginta solidos nobis conponere ipsi obligabit, et in anteam questio eorum
adbersus nos tacito et bacuo manere.
+ Ego benedictus sculdais ita nobis
+ Ego lichardo filio leoni ita nobis
+ Ego spendeo filio petri teste
+ Ego godelpertus presbiter.
Torna all'inizio