Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.432 » Pag 94 - 96

5.432
94
96

94
+ In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. Anno ab incarnatione
domini nostri ihesu christi millesimo octogesimo secundo mense september.
indictione quinta. En ego iohannes abbas rector cenobii sanctus
georgius martiris qui est edificatum vel lavoratum intra civitatem melfi.
Clarefacio quia in iamdicto nostro cenobio inde me habere plures terras per
singulas loca que per indigentiam famulis lavorarem minime potemus inter
quas habemus pauca de terra arida que ab hominibus lavorata non fuit. et
pertinet nobis per cartulam concessionis. in loco ad ipso fluvium qui dicitur
aqua casta. de illa pars. que est in faciem molinum de amicecommiti. quod
sine omni effectum illam possidemus. Et ideo unum colloquium habui cum
riso monacho et cum gregorio nostro gregorio vel de nostro cenobio vel cunctorum
fratrum. ut si invenire potuerimus ex rebus nostri cenobii daremus
de quibus aliter unum librum nomine omelia. reciperemus quia maiorem
necessarium habet in nostro predicto monasterio et propter meliorationem
nostro cenobio et ecclesiarum dei pretium desuper recipere potuimus ut de
manibus persequentium nobis et dominatores deliberare non possamus Et
ideo per sciscitationem. invenimus romoaldo iudice de predicta civitate. qui
a nobis predicta terra de predicto loco nostro cenobio pertinentem ordine
combenientie iuxta legem vicariare querebant remeliorationem a parte sancte
ecclesie pretium nobis adiungere querebant. quod de nobis obtime faciendum
esse comparuit per quo illa sine omni effectum possidemus. Quapropter
misimus. et vocare fecimus ingo lumbardo quod nostro cenobio et nostrum
advocatores esse scimus ut in medium. feret nobis in ac combenientiam vicariatonis
quatenus eaque utraque faceremus omni tempore stabili ordine
permanere. Reminiscentes eaque astam surrexi. in suo tempore in edicti
pagine curavit dicens. Si quis cum langobardis pontificibus abbatibus seu
senodochiorum propositis aliquit combenientiam fecerint ex quibuscumque
rebus et penam inter se obligaberint et idoneis homines interfuerint.
non sit postea ab eorum successoribus removeri sicut nec remobetur ab
eis langobardis excepto si pena suprascriptam inter se componere voluerint
et aliaque in eodem sequitur capitulo. Ideoque ego iamdicto iohannes
95
abbas bona mea voluntate una mecum astantem adque consentientes
iamdicto nostro advocatore. et cum consensum predicto riso monacho. adque
gregorio nostro monasterio. gregorio. et cuntorum fratrum. Ante presentia
milo iudice et subscriptorum testium vicariamus tibi romualdo iudice. adque
per ferulam de manu secundum legem tradimus tibi ipsa predicta terra
quod superius nominavimus. Unde et nos per ipsa vicaria. recepimus a te
romualdo iudice. hoc est unum librum quod superius legitur et per causam
meliorationis ecclesiarum dei. adiunxisti nobis desuper solido uno aureo
scifato bono. Ipsa terra que vobis per ipsa vicaria dedimus continet ex
omni parte finis qualiter in ac chartula declaramus. Prima pars fine de ipso
predicto fluvium qui dicitur aqua casta et vadit non longitudo de ipsa via
que pergit ad sancto petro de la serra. Secunda pars fine de ipso vallone
qui pergit ad ipso monte de petrus canonico sancti martini grandenato.
Tertia pars fine. de ipso limite. de supter ipso monte. Quarta namque pars
fine. per ipso vallone. qui fecit ipse de mossite et vadit usque ad ipso predicto
fluvium usque in priora fine. Sic autem vicariamus nos qui supra iohannes
abbas et riso monacho et gregorio preposito gregorio ipsa predicta
terra per predictos finis. tibi romualdo vel a tuis heredibus cum omnia
infra se habentibus cultum vel incultum. et cum trasita et exita sua. ad
semper habendum et possidendum et omnia exinde faciendum. qualiter tua
et de tuis heredibus fuerit voluntatem. Absque nostre qui supra abbatem
vicariatori tuo. et de nostris successoribus. vel de omnibus hominibus contradictionem
vel requesitionem. Et hoc repromittimus et obligamus nos
nostrosque obligamus successoribus nostris tibi qui supra romoaldo vel a
tuis heredibus ipsa terra nostra supradicte vicariatione. omni tempore antistare
et defendere da omnes homines qui vobiscum causare vel contendere
quesierit per qualiscumque ratione. quot si minime antistare et defendere
non potuerimus aut si nos ipsos aut per alia summissa. personas
hominum per quolibet ingenium. ipsa nostra vicariatio retroare quesierimus
ante omnia obligamus ut questio nostra inanis e vacua sit. et fert que de tale
vicariatione. in eodem loco. et tale beneficiatum qualis in illis diebus esse
parureit. sub estimatione hominum secundum legem. vobis dare obligavit.
de colludio autem si a vos pulsati fuerimus satis vobis facimus iuxta legem
ad sanctum dei evangelium ut nostrum non sit colludio. Insuper bone nostre
96
voluntati nos qui supra iohannes una cum riso monacho et
gregorio gregario et supradicto ingo nostro advocatores guadia tibi romoaldo
dedimus et mediatores tibi posuimus grimoaldo de sancta lucia per
appositi bovi et caballi sui et omnia sua pignora legitima et inlegitima ad
pignorandum illum et suos heredes omni tempore absque calumniis ea videlicet
ratione. quod si ec omnia quibus superius legitur vobis adimplere
noluerimus. et istam cartulam nostre vicariationis irritam facere teptaverimus
et per causatione aut per pigneratione vos exinde mittere quesierimus
per qualiscumque rationem vel ingeniis. Sic obligamus nos. nostrosque
obligamus posteriores. componendum tibi romoaldo vel a tuis heredibus
solidos centum aurei boni scifati et in domnico alios centum et in
antea per imbitis ista cartula vicariatione et in superscripta ratione omni
tempore firmam et stabilem permaneat. Quam scribere rogavimus per manus
ubberti notarius qui is interfuit. et hunc brebem vicariatione scripsit.
hactum prefate civitate melfi mense indictio superscripta +
+ ego qui supra milo iudex.
+ Signum crucis propria manu petrus presbyter filius urso natali.
+ Signum crucis propria manus sikenolfus filius dunnandi.
Torna all'inizio