Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.166 » Pag 248 - 249

1/2.166
248
249

248
+ In nomine domini nostri Ihesu Christi dei eterni. Tricesimo quarto
anno principatus domini nostri paldolfi gloriosi principis. et nono anno principatus
domini landolfi eius filio mense martio quinta indictione. Ideoque
nos iohannes filius quondam gualti et iohannes presbiter et sparano germani
et filii idem adelperti qui gizzo super nomen clamatur. donatus clericus
et calendi germani et filii petrii. Toti habitatori iuxta sanctum donatum
ad felice. sicut nobis aptum et congruum est. per hanc enim chartulam benundedimus
tibi summi filii idem agelmundi. et habitator sum intro hanc
civitate capuana hoc est una petia de terra nostra que abuimus in loco qui
dicitur cesarani. et ipsa terra habet finis ab uno latere fine terra de filii domini
sichenolfi comitis. et ex alio latu terra mea qui supra comparatori.
et per singulas latera abet exinde in longitudine passi quinquaginta. unu
capu fine terra maraldi. et per ipsum capu abet exinde per trabersum passi
biginti et tres. et ex alio capu fine terra de ipsi homines de casale abet
exinde passi biginti et tres et medium ad passo de mensura landoni seniori
castaldi. est mensuratum. hec autem petia de terra qualiter de fine in fine
indicata et mensurata est. set una cum arbores. et cum omnia ibi intro habentibus.
subter vel super et cum bia sua intrandi et exiendi cunctas et
integra predicta petia de terra. tibi iam nominati summi benundedi possidendum.
unde infra supradicte finis et mensuris. nobis nec uxori nostre.
nec alicuilivet exinde nullam reserbavimus set cunctas et integras eadem
predicta petia de terra tibi benundendi ut dictum. est. et prescripta nostra.
benditione recepimus pretium nos qui supra benditori. da te emtorem nostrum
hoc est auri solidos sex vizanteos bonos inter ithitos et sculicatos.
finitum vero pretium. ea ratione quatenus amodo et semper tu qui supra
emtor et tuos heredes firmiter habeatis et possideatis integra suprascripta
nostra benditione. et obligavimus nos et nostros heredes. tibi qui supra qui
supra comparatori et ad tuis heredibus integra suprascripta nostra benditione.
defendere et antestare semper a parte uxori nostre. et a partibus
langobardorum. seu et a partibus romanorum. set ab aliis omnibus hominibus
ab omnique partibus. si autem vobis eamdem benditione defendi non
249
potuerimus ut diximus. primis tibi tuisque heredibus nos et heredes nostros
de colludio legibus bonis iurare obligavimus. et componamus suprascripto
pretium in duplum et in duplo per appretiatum. quod suprascripta nostra
benditione apud vos remelioratam. paruerit. Nam si nos qui supra benditori
vel nostris heredibus hanc benditione per qualecumque ingenium dirrumpere
aut retornare quesierimus. tunc et suprascripta dupla vobis componamus
et eadem benditione integra in potestati vestre admittamus ad semper
abendam. et taliter nos qui supra benditori. te petrus clericus et notarius
scribere rogavimus actum ligurie in plebe sancti donati +
+ ego martinus presbyter et plebanus
+ ego iohannes presbyter
+ ego petrus presbyter
Torna all'inizio