Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.538 » Pag 348 - 350

5.538
348
350

348
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi. Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno tricesimo secundo sed et Iohannem
eius filium parfirogenito magno Imperatore anno vicesimo secundo
die undecima mensis ianuarii indictione quinta neapoli. Certum est me gregorio
qui nominatur ipato et sergio diaconus qui nominatur ipato uterinis
germanis filiis quondam domini gregorii . . . . . . postmodum vero monachi
et quondam domina anna honesta femina que fuit filia quondam domini
gregorii cofinelli iugalium personarum: A presenti die promtissima volumtate
pro dei omnipotentis amore et pro mercedis et redemtionis seu salbationis
anime nostre et de iugalibus genitoribus nostris ut ic et in futuro
seculo requie de peccatis nostris inbenire baleamus aput eternum dominum
retributor omnium bonorum operum sed et propter quod . . . . . . . . . . . . . .
nostro et de memoratis iugalibus genitoribus nostris . . . . . . . . . . . . . . . . . .
bobis domino petro venerabili abbati monasterii sanctorum seberini et
sosii ubi eorum venerabilia quiescunt corporas. Vobis autem et at cuntas
Congregationes monachorum memorati sancti et venerabilis vestri monasterii:
et per vos in ipso sancto et venerabili vestro monasterio: Idest
integras omnes portiones et pertinentiis nostris si que fuit portio de memorata
genetrice nostra. que ad ea pertinuit vel obbenire et pertinere debuit
aut pertinentes fuerit per quobis modum per memorato genitori suo
abio nostro. Hunde michi memorato gregorio ipato exinde pertinet partis
due una pro mea portione et alia pro memorato iohanne uterino germano
nostro per firmissimam chartulam comparationis mea que aput me abeo et
michi memorato sergio diacono exinde pertinet alia una portione quod est
tertia: de integras quosdam campos nostros de terra alia propria memorati
vestri monasterii posita intus arcora et foris arcora dudum aqueductus
et ante . . partis una cum introitas et anditas et cum vias earum:
et cum arcoras et subc . . . .lle et forne ex ipsa arcoras. et cum parietinis
et fabrice ipse turre. primum campu nominatur. at decivile at sanctum
grisantum. qui intus memoratum campum est. et Coheret sibi de uno latere
parte meridiana. rium qui nominatur de silice. et de alio latere parte
349
septemtrionis. sunt ipsa arcora et ille forne proprium ex ipso vestro monasterio
. . . . . . campum . . via qui dicitur summise. at vestro alio capite . . . .
quondam domina theodonanda. secundum campum qui nominatur at tabula
situm foris memorata arcora: et coheret sibi de uno latere partes orientis.
fune de illi athalarici: at vero alio latere parte occidentis fune de illi tristula:
et de illi morfissa: et de uno capite parte septemtrionis via qui pergit at cimiterium:
at vero alio capite parte meridiana est illa fune traversa heredes
quondam leontum: tertium campum ibi ipsum at tabula. et est traversum
hec fines abent. de uno latere parte septemtrionis memorata fune iamdicti
leontum. at vero alio latere parte meridiana fune heredes quondam domine
marie. de uno capite parte occidentis sunt ipsa. arcoras. at vero alio
capite parte orientis est fine de paccianum: ipsum vero quartu campum
iam proprium memorati vestri monasterii nominatur ad ille fosse Coheret
sibi de uno latere est ribum qui nominatur de silice. et de alio latere
terra de illi casacculi. de uno capite via. et de alio capite terra . . . . . . . . . . . .
iterum a die presentis offerimus et tradidimus bobis et per vos in ipso
sancto et venerabili vestro monasterio et integras omnes portiones et pertinentias
vestras que nobis pertinet vel pertinere debeant aut pertinentes fuerit
per quobis modum per memorata genitrice nostra. de integra ecclesia
bocabulo sancte marie que vocatur at mascatura qui ad illa quinta dicitur
et de integrum campum ubi est memorata ecclesia que vos cum dei aiutorium
at nobiter illa edificastitis. Insimul iam proprium memorati vestri monasterii.
positum ibi ipsum da intus iusta memorata vestra. arcoras una cum
domibus et griptis distructis que ibidem sunt. intus memorata terra iam
propria vestra et cum quantum nobis pertinet de piscinis distructis. et de
omnes fabrices. que intus memorata terra sunt. insimul iam proprium memorati
vestri monasterii et cum biis et anditas et introitas earum et omnibusque
at memorata ecclesia et at memorata terra generaliter et in integro
pertinentibus: et cum omnia intus se abentibus et possidentibus et cum
omnes dationes et censu que memorata dei ecclesia exire debuit per quobis
modum cum omnibus eius pertinentibus: et licentiam et potestatem abeatis
vos et posteris vestris et memorato vestro monasterio memorata ecclesia
et memoratis omnes fabrices que ibidem sunt conciare et edificare qualiter
bobis placuerit: De quibus nichili exinde aliquod remansit aut
350
reserbabimus nec in aliena cuiusque personas quod absit commisimus
aut iam committimus potestatem: set a presenti die et deinceps a nobis
bobis et per vos in ipso monasterio sit offertum et traditum ad abendum
et possidendum illut in ipso monasterio et faciendum que volueritis: et
neque a nobis memoratis uterinis germanis neque a nostris heredibus nec
a nobis personas summissas nullo tempore numquam vos aut posteris vestris
vel memorato vestro monasterio. quod absit abeatis exinde aliquando
quacumque requesitione aut molestia per nullum modum. nullamque adimbenta
ratione nec per summissas personas a nuc et imperpetuis temporibus:
Insuper omni tempore nos et heredibus nostris bobis vestrisque posteris et
in ipso vestro monasterio exinde in omnibus antestare et defensare debeamus
ab omnes omines omnique personas: quia Ita nobis pro dei amore
placuit: Si quis autem potenx vel inpotenx omo. contra hanc chartulam
offertionis venire presumserint et ea ebacuare voluerit per se aut per summissas
personas sub anathematis binculis. sit obligatus veniat eis maledictio
quod continet in centesimo hoctabo salhmos. siat eis. sicut dathan et abiron
quos bibos obsorbuit terra et sicuti ad acetofel consiliario dabit parte
que abeas cum iuda traditor domini. et salbatoris nostri ihesu christi et
cum omnibus hereticis et scismaticis tenebrosam partem possideat. Insuper
componat ipse et suos heredes at partem fidem serbantis eiusque heredibus
et at memorato vestro monasterio auri solidos trecenti bythianteos:
et hec chartula offertionis ut super legitur sit firma scripta per manus
gregorius curialis per memorata indictione + hoc signum + manus memorati
gregorii. ipse pro eum subscripsi +
+ Ego sergius diaconus subscripsi +
+ Ego petrus filius domini iohannis testi subscripsi +
+ Ego sergius curialis testis subscripsi +
+ Ego iohannes filius domini stefani testi subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis Complevi et absolvi per memorata quinta
indictione +
Torna all'inizio