Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.38 » Pag 47 - 47

1.38
47
47

47
+ In nomine domini quinto anno principatu domni nostri Siconi et domni petri rectori eius
quam primo anno dommi ademari principibus mense februario dies beneris secunda indictione.
memoraturium factum a nos lupus et lanpertus et amipertus diaconus et walpertus germani filii
boneperti, et radeprandi filii raduli et adelprandi filii ragimperti, quomodo ante bonorum hominum
qui subter scripti sunt, retradidit nobis waaldipertus filius adelperti de murtula ipsa terra
campense quem abuimus propio sancta. ... qui cum terra ipsius waldiperti iuntum est,
et de unu latu fini terra sancte marie, et de unu capu de filiis rapperti, et de alio capu fini bia
publica. de ipsa terra abuimus intentionem cum ipsu suprascripto waldipertus ecce modo nobis
ipsa terra tradidit, sicut de ante os anno nostra fuit, et manifestabit ipse suprascriptus waldipertus,
ut da modo de ipsa terra per nullis modi nec per nullo ingenio nobiscum exinde contendere
au casare de ipsa suprascripta terra factum est in tostattiu in ipso mercatu, et ursu
notarius interfui.
+ ego raudipertu teste
+ ego giso filio leoni teste
+ ego adelfreda teste subscripsi
+ ego leomari teste subscripsi
+ ego totelgisi teste subscripsi.
Torna all'inizio