Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.444 » Pag 322 - 323

2.444
322
323

322
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri iohanni et tertio anno domni guaimari
filio eius gloriosi principibus, mense ianuarius quinta indictione. memoratorium factum
a me cennamus presbiter et abbas, qui sum rector et custos hecclesie sancti maximi, eo quod
ante presentia leoni iudici et subscripti testes manifestaverunt se cicerus et sparanus germani
323
filii orseprandi de locum angre, et leo filius menuti, et iohannes filius quondam iohanni, qui
sunt ambo cognati generi martini et sunt toti consortifices de una pecia de terra vacua, quem
ipsa hecclesia sancti maximi habet in dictum locum angre ubi proprio casale dicitur, per hec
finis et mensurie: a pars occidentis fine bia publica, sunt inde per mensuria passos sexaginta
sex: a pars meridie similiter fine bia publica, sunt inde passi triginta quinque: a pars orientis
fine de heredes petri et rodelgardi, sunt inde passi sexaginta sex: a pars septemtrionis, quomodo
limite discernit, sunt inde passos quadraginta unum, totum ad iusto passum hominis
mensuratum. de hec vero clausum per supradicte finis et mensurie ipsi nominati cicerus,
sparanus, leo, iohannes, toti quomodo sunt consortifices, per bona comvenientia manifestaverunt,
ut supradicta hecclesia sancti maximi esse pertinentes per suis rationibus et scriptionibus,
et neque per testes, neque per monimen, neque per nulla quoque inventa ratione de
ipsa pecia per iamdicte finis et mensurie causare aut contendere non poterent; pro eo quod
se manifestaverunt hore suo toti ipsi suprascripti cicerus, sparanus, leo, iohannes, ut tota
ipsa pecia per supradicte finis et mensurie prephate hecclesie sancti maximi esset pertinentes,
et si illos lavoraverint, deant inde per ratione serbitium ad pars iamdicte hecclesie sancti maximi
vel ad eius rectoribus, sicut inter eis convenit. + ego guiso notarius interfui et hunc
brebem manifestationis scripsi.
+ ego qui supra leo.
Torna all'inizio