Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.169 » Pag 217 - 218

1.169
217
218

217
+ In nomine domini quadragesimo octabo anno principatus domni nostri guaimarii principis
et octabo anno principatus domni gisulfi eius filii, mense nobember quartadecima indictione.
clarefacio ego petrus domini misericordia episcopus sancte sedis salernitane, quia predicte
nostre sedis habere pertinentes est ecclesia bocabulum sancti felici, qui fundatus est intus ipsa
turre, qui in rebus predicte ecclesie constructa est cum rebus ipsius ecclesie, qui olim vinie
fuit et pauca viniola ibidem est cum pertinentiis suis, quibus esse videmini a super fonti. et dum
nostri episcopii obsordium est illud laborare et nequaquam eos laborare possumus; ideo et ipsa
turre et predicta ecclesia et rebus eius in desolatione et debastatione posita est, congruum fuerat
nobis illud ad laborandum et frugiandum dare et annualiter exinde censum tollere, quam amplius
in desertum rebertere et nullum offectum nobis exinde obvenire, sicuti et modo nobis inde
nihil obveniet. et dum venerunt ad nos lupenus amalfitanus filius ursi et leone clericus et ursus
amalfitanus filius mauri, qui dicitur de rini, et sunt consovrini frates, qui per bona conbenientia
ipsa ecclesia et rebus ipsius ecclesie et ipsa turre ad restaurandum et laborandum seu frugiandum
a nobis tollere querunt, et annualiter persolbere exinde in nostro episcopio in festivitate
sancte marie censum tari aureum bonum unum et aliquit visitationes; tunc cepimus
exinde habere colloquium cum odelchisi diaconus et vicedominus nostre sedis et cum cleros honoratos
nostri episcopii et cum truppoald adbocatorem nostri episcopii; set inito consilio, comparuit
nobis ut melius esse illud dare et annualiter ipsum censum exinde tollere, et ipsa ecclesia et
rebus eius restaurata et laborata esse, quam amplius in desertum redire et desertum eos habeamus
sicuti et modo. et pro itaque staviliscendum a pars palatii missus regi inter nos directus est
radelgrimum iudicem, et nos a nostris partibus conbocavimus hidoneis hominibus, ut quo utrisque
faceremus stavilis permaneret. sic itaque acta, ego superius petrus episcopus et una mecum ipse
vicedominus et adbocatorem nostri episcopii per hunc scriptum per bona conbenientia tradidimus
vobis lupeni et ursi ad laborandum tenendum predicta ecclesia sancti felici cum ipsa turre et
rebus et pertinentiis suis, in poc enim ordine, ut vos et vestris heredibus predicta ecclesia cum
rebus eius et ipsa turre ad vestra habeatis et deteneatis potestatem tenendum ad laborandum, ut
ipsa ecclesia et predicta turre restauretis et laboretis sicut meruerit; et quale sacerdotes vos
imvenietis, qui in ipsa ecclesia pro officiandum esse debuerit, tunc nos et nostris successoribus
pariter vobiscum vel cum vestris heredibus in ipsa ecclesia pro officiandum et regendum eas
218
illum ordinemus, ut semper in ipsa ecclesia sacerdotes sint, qui ibidem officium facias, et rebus
prephate ecclesie vos et vestris heredibus temporibus suis de super et de subto laboretis et cultetis,
sicut locus ipse meruerit ut bene pareant laborata, et ut de quantum binea fuit, per vestrum
laborem adcrescat et non minuentur ipsa binea in predicta rebus, et omnis frugio de ipsa rebus
et offerta de ipsa ecclesia, totum vos et vestri heredes cum sacerdotes, que in ipsa ecclesia ordinaverimus,
tollere deveatis, sicuti inter vos et ipsum sacerdotes conbenientiam fuerit, et in
nostro episcopio de ipso frugium nulla sortiones detis: preter annualiter detis exinde censum in
nostro episcopio vos et vestris heredibus in festivitate sancte marie unum bonum tari et aliquit
visitationes. si autem vos iamdicti lupenus et ursus seu vestris heredibus prephata ecclesia et
rebus eiusdem ecclesie et ipsa turra non laboraveritis vel restauraberitis, sicut superius legitur,
aut si ipsum censum annualiter in nostro episcopio non dederitis, vel si ipsa ecclesia et de rebus
eius aut ipsa turre per qualecumque ratione per vobis vel per summissas a vobis personas de
sub potestate nostri episcopii substraere aut tollere quesieritis, tunc iste scriptum disruptum
permanead, et ipsa ecclesia cum rebus suis et cum omnibus suis hedificiis et ipsa turre nostri
episcopii rebertas potestatem; et si vos et vestris heredibus ipsa ecclesia et rebus eius et ipsa turre
lavoraveritis et restauraveritis et omnia conpleveritis, velut superius legitur, et annualiter ipsum
censum nobis datis, tunc neque nos neque nostros successores non queramus illud vobis aut ad
vestris heredibus tollere aut contrare, et obligo me et meis successoribus eos vobis et ad vestris
heredibus defensare da omnis homines; et si illud vobis non defensamus, aut si eos vobis tollere
aut contrare quesierimus, scepto si illud non laboratis, sicut dictum est, ad compositione siamus
nos et nostris successoribus obligati ad componendum vobis et ad vestris heredibus decem solidos
constantinos. et hunc scriptum scripsi ego theodelgrimus notarius et ita nobi per rogum ipsius
domni presuli. actum salerno.
+ ego qui supra petrus episcopus
+ ego qui supra odelchis diaconus et bicedominus
+ ego qui supra radelgrimo iudex
+ ego adelgardus presbiter
+ ego ermenandus clericus
+ ego wisenolfus
+ ego petrus
+ ego truppoald.
Torna all'inizio