Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.60 » Pag 21 - 22

1/2.60
21
22

21
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro Constantino magno Imperatore anno quadragesimo quarto: sed
et romano magno Imperatore eius filio anno septimo die tertia mensis nobembrii
indictione decima neapoli Certum est nos iohannes domini gratia
consul et dux filio quidem venerabilis domini marini duci una cum consensu
et voluntate presentem theodore gloriose ducisse coniugi meae: a presenti
die promptissima voluntate commutavi et tradidi vobis cesario ferrario filio
iohannis dudum ferrarii et maiorarii postmodum vero monachi: Idest integrum
unum modium meum de terra que nominantur at mulianum pictulum
situm in calbetitianum una cum arboribus et cum introitum suum
et omnibus sivi pertinentibus et sunt filas duas de arbores. et coheret sivi ab
uno latere terra leoni demaria de nominato loco calbetitianum: et ab alio
latere et de uno capite est terra nostra que in nostra reservavimus potestate
qui pertinet nobis pro exfundatum de fundum nostrum qui nominatur de
fracta sita de ipso loco. et ab alio capite est similiter terra nostra que in
nostra reservavimus potestate qui pertinet nobis de alium fundum nostrum
exfundatum qui fuit de romanum de nominato loco: unde nihil nobis exinde
aliquod remansit aut reservavi nec in alienam personam commisimus aut
iam committimus potestate: et a presenti die et deinceps prenominatum nominatum
unum modium nostrum de nominata terra que nominatur at mulianu
pictulum situm in nominato loco qui nominatur calbetitianum et sunt
fila dua de arbores una cum introitum suum et omnibus sivi pertinentibus
quatenus per nominatas coherentias vobis eum insinuavi ut super legitur a
nobis tivi sit commutatum et traditum in tua nominati cesarii ferrarii et
de tuis heredibus sint potestate queque exinde facere volueritis: et neque
a nobis nominato iohanne domini gratia Consul et dux una cum consensu
et voluntate nominate theodore gloriose ducisse coniugi meae neque a nostris
heredibus nec a nobis personis summissis nullo tempore numquam tu
nominato cesario ferrario aut tuis heredibus quod absit abeatis exinde aliquando
qualibet requesitionem aut molestiam a nunc et in perpetuis temporibus
Insuper et ab omni omine omnique persona omni tempore nos et
22
heredibus nostris tivi tuisque heredibus nominata dua fila nostra de nominata
terra que tivi dedimus que nominatur mulianum pictulum in omnibus
antestare et defensare debeamus: propter quod at vicem commutationis
recompensationisque accepimus a vobis idest integra una terra tua campese
que nominatur ad arbustum in campum ante sanctum iacobum una cum
introitum suum et omnibus sivi pertinentibus et sunt tertiaria dua et abet
finis ab uno latere terra monasterii sancti gregorii: et ab alio latere est
terra heredum stephani maiorarii thii tui. et de uno capite est terra landemari
langubardi. et ab alio capite est terra heredum marini tata vel aliqui
at fine sunt: unde nihil tivi exinde aliquod remansit aut reservastis:
insuper omni tempore tu et heredibus tuis illos ab omni homine omnique
persona a partibus langubardorum et a partibus neapolitanorum in omnibus
antestare et defensare debeatis quia ita nobis stetit. Si autem nos vel heredibus
nostris contra anc chartulam commutationis ut super legitur venire
presumpserimus per quobis modum aut summissis personis tunc Componimus
nos et heredibus nostris vobis et at vestris heredibus auri solidos decem
bytianteos et hec chartula commutationis ut super legitur sit firma
scripta per manum gregorii curialis et scriniarii scribere rogatus et teste
subscripsi per nominata decima indictione +
hoc signum + manus nominate theodore gloriose ducisse ego qui nominatos
pro eas subscripsi +
+ [..........................] +
+ [..........................]
[..........................] +
+ [.......................................................]
[..........................] +
+ ego gregorius filius domini sergii rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis et scriniarius post subscriptionem testium complevi
et absolvi per nominata decima indictione +
Torna all'inizio