Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.148 » Pag 189 - 191

1.148
189
191

189
+ In nomine domini trigesimo sesto anno principatus domni nostri guaimari principis filius
domni guaimari principis mense ..... prima indictione. dum resideremus nos guaiferius et petrus
gastaldei in locum nuceria nostrum gastaldatum, et ibi ..... nostris presentiis coniunti sunt
in contentiones benedictus et grimo glerici germani filii radelgrimi cum grimpertus filio cumperti
et cum ioccardus filio (deest nomen) propter causationibus, que inter se abuerunt de rebus de
locum decemmari et a supra masciano de ista et illa pars foce de predicto locum decemmari,
ubi plagarie sunt; unde de ante os tempore ante presentia meaque petri inter se fuerunt guadiati
per partes plicandum se bice sua et de germanis et consortes suos cum suis rationibus et secundum
legem inter se exinde finem facere; modo autem in die, que inter se posuerunt constitutum,
ante nostris presentiis per partes sunt se plicati inde finem faciendum ................ perreximus,
et per ipsi nominati benedictus et grimo clerici et per partes ostederunt monimina ipsa,
quod ipsi benedictus et grimo clerici ostederunt: erat per numerum inter cartule et brebri numerum
quinque, et manifestaberunt plus monimen inde non abere; et ipse grimpertus et ioccardus
bice sua et de alii germani et consortes suos hostederunt inter brebri et iudicata quindecim et cartule
numerum quadraginta, que erat continentes de decemmari et cemmarola et airole et de balneara.
qui statim ibique presens super ipsa rebus de decemmari incipierunt relegere ipsa monimen,
quas ostederunt ipse benedictus et grimo clerici, et non erat continente per finis de ipsa
rebus ipsa monimina, quod ipsi nominati grimpertus et ioccardus ostederunt. prima cartula erat
continente: de anno sexto domni sichardi mense magius indictione prima; leo atrianense filius
romani benumdederat quarniperti filio aliperti terra cum arbustu bitatu et quem abuerat in decemmari
erga foce cum plagarie, que concessam habuerat a supradicta potestatis per finis, de
190
uno latu et uno capite fine bia que deducit ad fine de saranianisi et fontana biba, de alio latu
et alio capu coniuntum cum ipsum emtorem ad fine, et aliut continebat ipsa cartula: scripta
erat per manum ursi notarii actu nuceria, et signum manus supradicti leoni ibi posita erat et
raborata sufficienter. secunda cartula continebat: sexto anno domni siconolfi principis mense
iunio indictio hoctaba; guarnefreda filia quondam gumeperti abitator in airole benumdederat
guarniperto filio aliperti terra sua cum castanietum et quertietum integra sorte sua et adelberti
germano suo, quod ipse genitor eorum per cartulam emtum abuerat da neurillu et prandulu
et mauru et da lupelchis, que sunt pecie due in locum qui dicitur supter foce, sicut descendit per
medio ribus, et ista cartula ec finis decernit; prima pecia de tribus partibus fine ipsius emtori et
uno capu fine bia pulbica; ipsa alia pecia ubi argilla bocatur abentes finis, de uno latu fine terra
sancti benedicti, alio capu, fine terra domnica, et de alio latu fine ipsius binditori, alio latu fine
guarniperti quod est a capu et aliut continebat: ipsa cartula scripta erat per manu barbati notarii
et roborata sufficienter. et dum boluerunt plus de ipsa sua monimina relegere, ipse grimpertus
et iocardus interrogabimus ipsum benedictus et grimo clerici, si abere alia monimen aut
testimonia, quomodo potuerit facere de ipsa rebus de decemmari et cemmarola et airole et balbeara
suas pertinentes; illi autem manifestaberunt plus monimen inde non abere, nec per testimonia
talia facere non potere. iterum interrogabimus ipsi nominati grimpertus et ioccardus, si
potuerit facere per tistimonia, qualiter supradicta rebus, que supradicte cartule continunt, per
ipse finis illut dominasset; illi autem ibique presens per tistimonia parati erat per sacramentum
illut firmare, ut per triginta annos illut tenuisset et dominasset per supradicta sua monimina.
nos superius dictus petrus et guaiferius taliter inde bidimus parati illis cum ipsa testimonia et
ipsa monimina ipsorum grimperti et ioccardi agnobimus, ut inde esset cognita de supradicta
rebus per iamdicte finis, et inbenimus illis ibi residentes, inter eis iudicabimus et per parte illis
guadiare fecimus, ut ipsi nominati grimpertus et ioccardus bice sua et de germanos et consortes
suos secundum legem iurare, ut per triginta annos rebus ipsa per ipse finis, quem ipsa eorum
monimina continet, dominasset et possedisset; et hubi taliter inde iuraberit, securo nomine rebus
ipsa sibi cum ipsi suos germani et consortes suos abere absque omni requisitione ipsorum benedicti
et grimi clerici et de ipsi sui germani et consortes et de heredes eorum. post hoc factum, in
die constitutum ipsi nominati grimpertus et ioccardus ante nostris presentiis cum duodecim sacramentales
suos sunt se plicati, et per ipsi nominati benedictus et grimo clerici parata est
sancta dei evvangelia, et antequam inde sacramentum esset datum, acta est inter eis conbenientia,
191
et ipsi benedictus et grimo clerici donaberunt eorum ipsum sacramentum et receperat
pro exinde iusta legem launegilt camiso unu, et ipsi nominati grimpertus et ioccardus manifestaberunt
ipsorum benedicti et grimi clerici bice sua et bice de ipsi germani et consortes suos
de medio ipso ribus et inde ascendente et coniungente in bia et per ipsa bia pergente et trabersante
ipsa foce, ubi ipse plagarie sunt, et inde pergente et coniungente in fontana hab inde
autem in foras in partibus septemtrionalis, ut aliquando nulle calumnie aut causationes heorum
inde emittere per qualecumque ratione nec a germanis vel ad consortes eorum; et ipsi nominati
benedictus et grimo clerici bice sua et de germanis et consortes suos manifestaberunt ipsorum
grimperti et ioccardi vice illorum et de germanis et consortes eorum in partibus meridie per
finis, de una parte fine medio ipso ribus, et ascendente per medio ipso ribus et coniungente in
ipsa bia et per ipsa bia pergente et coniungente in foce ipsa de decemari et rebolbente ipsa bia
in partibus orientis per fine de saranianisi ominibus, et exiente in alia foce, ubi ipsa fontana
est de aqua biba, et saliente per ipsa foce de ipsa fontana usque ad toru rotundu, a pars meridie
fine alio medio ribus qui descendit in ipso locum airole, de supter parte fine ipsorum grimperti
et ioccardi et de consortes eorum, et inde exiente in bia, que se reconiungit in ipso ribus qui
est priore fines. ideo per iste finis ipsi nominati benedictus et grimo clerici bice sua et de germanis
et consortes suos se manifestaberunt ipsorum grimperti et ioccardi, ut aliquando nec per
testes aut per monimen nec per nulla ratione cum illis aut cum consortes eorum vel cum eorum
eredibus causare aut contendere non potere, et bolumtarie sue guadia ipsi nominati benedictus et
grimo clerici ipsorum grimperti et ioccardi dederunt, et mediatorem eorum posuerunt machenolfus
filius richardi; et obligaberunt se ipsi nominati benedictus et grimo clerici bice sua et
de ipsi consortes suos, ut si aliquando quomodocumque per qualecumque ratione cum ipsi nominati
grimpertus et ioccardus et cum ipsi eorum consortes causare presumserit per qualecumque
ratione, tunc per ipsa guadia obligaberunt se et suis eredibus componere ipsorum grimperti et
ioccardi et ad eorum eredes, seu cui hunc scriptum in manum paruerit, quinquaginta aureos solidos
costantinos, et omni tempore aput illis per inbitis taciti inde manere, et isti grimpertus
et ioccardus retinunt istum scriptum, et aliut tale aput se ipsi nominati benedictus et grimo
clerici retinunt. et pro securitate ipsorum grimperti et ioccardi et de ipsi consortes et de eorum
eredes unc nostrum diffinitionis emisimus iudicatum, quod tibi gaidenardo clerico et notario
scribere fecimus, qui interfuisti.
+ ego qui supra waiferius
+ ego qui supra petrus.
Torna all'inizio