Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1095 » Pag 62 - 63

7.1095
62
63

62
MXCV
A. D. 1047
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni paldolfi gloriosi principis,
et decimo anno principatus domni landolfi filii eius, mense nobember, prima indictione.
Memoratorium factum a nobis iohannes filio iohanni et deusdede presbiter et primicerius
filius cuidam petri, eo quod intus civitate abellini ante nobiliorum subscriptorum testium
coniunsimus nos in vona combenientia cum maio filio cuidam sparani, et cum mulieris
nomina illorum maria filia predicti sparani, et qui fuit uxor mauri filii vassi, et modo est
uxor adelferi filii rocci, et cum dauferada filia predicti mauri, et qui est uxor adelferi
filii iohanni, et cum adeltruda filia iamdicti mauri, et que est uxor rolegrimi filii iohanni;
et dibidimus inter nos ipsam rebus nostra de loco ubi dicitur baneo, eo quod usque modo
inter nos at communem abuimus. Quod et statim ipse predictus maio et ipse iamdicte mulieres,
de consensu et boluntate de supradicti biri et mundoalt sui, toti unanimiter pariterque
consensum, vone etenim sue voluntati, per fustem que suis tenebat manibus, dederunt
et tradiderunt nobis iamdicti iohanni et deusdedi presbiter et primicerius in sortem
omnino abendum et possidendum de ipsis rebus ex predicto loco baneo per finis, sicut hic
subter per ordinem legitur: de una parte fine bia publica, qui pergit ad sancto andrea
de monte, qui dicitur faleso; de alia parte fine rebus ipsorum predicti mulieris marie, et
dauferade, et adeltrude, sicut termini descernunt et vadi usque in fine rebus ipsius magi,
quod a nos eorum in sortem benit, et vadi per fine ipsius magi, sicut termini positi sunt,
usque in fine rebus dauferii filii garardi, qui et iaquintus fuit vocatus; et de alia parte
fine rebus ipsius dauferii filii garardi, sicut termini et medio cristone decerni, et qualiter
vadi per medio ipso cristone usque media balle, qui est inter ec rebus et rebus eidem
dauferii, et vadi per media ipsa valle usque in fine rebus ipsius magi, quod a nos ei in
sorte benit: de alia parte fine rebus ipsius magi, sicut termini ficti sunt, et vadi per fine
rebus ipsius magi, sicut termini decernunt, usque in fine rebus, quod modo tenere bidetur
eredes gemmi, et badi per fine rebus, quod modo tenere bidetur eredes gemmi usque in
fine rebus, qui fuit de eredes predicti gemmi; deinde vadi in fine rebus iamdicti magi, et
qualiter vadi per fine rebus ipsius magi, sicut clausamen decerni, usque in fine rebus de
monasterio sancti benedicti, et vadi per fine rebus de iamdicto monasterio sancti benedicti
63
usque in iamdicta bia, ud dissimus prioras fines; infra omnis iamdicta finis, sicut
superius legitur, totam et integram ipsam rebus ipse predictus maio et ipse iamdicte mulieris
maria, et dauferada, et adeltruda illut nobis in sortem dederunt, et tradiderunt
una cum inferius et superiusque, cum biis et anditis suis, cum aquis, et cum omnibus earum
pertinentiis, atque cum omnia intro se abentes, illut nobis in sortem dederunt, et
tradiderunt ad semper abendum et ossidendum nos prenominati iohannes et deusdede presbiter
et primicerius, quam et nostris eredibus, et faciendum exinde omnia quodcumque
voluerimus, sine contradictionem ipsorum predictorum magi, et marie, et dauferade, et adeltrude,
et de illorum eredibus aliquam requisitionem, et ego a parte meaque iohanni, et
ego deusdede presbiter et primicerius a parte mea dedimus et tradidimus eorum in sorte
abendum de ipsis aliis rebus ex predicto loco, sicut brebem eorum continunt. Et talem obligationem
nobis iohanni et deusdedi presbiter et primicerius fecerunt ipse maio et ipse predicte
mulieris, et obligaberunt se et suis obligaberunt eredibus ipsa maria per consensu
et boluntate adelferi vir et mundoalt suum, et dauferada per consensu et voluntate adelferi
bir et mundoalt suum, et adeltruda per consensum et voluntate rolegrimi bir et mundoalt
suum, obligaberunt se nobis et a nostris eredibus, quod, si aliquando tempore anc
supradicta dibisione eorum traditione, velut prelegitur, retornare aud remobere quesierint,
per quamvis modis aut per qualicunque inbenta rationem, ideo ante omnia quinquaginta,
solidi aurei constantiniani ipse maio et ipsa iamdicte mulieris, per consensu et boluntate
de supradicti bir et mundoalt suis et illorum eredibus, nobis iohanni et deusdedi presbiter
et primicerius et ad nostris eredibus pena componere obligaberunt, et in antea per inbitis
exinde adversus nos semper taciti et contenti permaneat per supradictam penam obligatam;
et reserbabimus inter nos viam ad communem in ipsam portionem ipsorum marie,
et dauferade, et adeltrude et predicti magi, et in ipsa portionem nostra iohanni et
deusdedi presbiter et primicerius, da ipso ribo, qui dicitur cirasulo et usque at tote ipse
nostre portioni erga fine rebus, quod modo tenere videtur mauro filius petri, et erga
fine nostra iohanni et deusdedi presbiter et primicerius, et simul et erga fines rebus de
eredes gemmi, et qualiter vadi directum per fine rebus nostra iohanni et deusdedi presbiter
et primicerius, usque ad ipse illorum portioni; unde omni tempore per ipsa bia semper
ire et redire debeamus nos et nostris eredibus, et omini nostri, et missi nostri cum omnibus
nostris utilitatibus usque ad ipse portioni nostre et usque ad ipso ribo per iamdicta penam
obligatam. Et oc brebem scripsi ego ferrandus archisubdiaconus et notarius et interfuit.
+ Ego landolfu
+ Ego mari.
Torna all'inizio