Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.493 » Pag 243 - 244

5.493
243
244

243
+ In nomine domini nostri ihesu christi. Anno ab incarnatione eius
Millesimo. Nonagesimo. octabo. Mense Iulii. Indictione sexta: Quia pro
salute anime sue unusquisque fidelis ad superna debet vigilanti oculo inspicere.
et desiderare qualiter posset inferni penas evadere. et ihesu christo
domino nostro sibi placato valeat ad eterna gaudia pervenire: Idcirco ego
Robbertus de molina in presentia Iohannis iudicis. et aliorum plurium bonorum
subscriptorum hominum castri mei Sancti Iuliani. pro salute animarum
parentum meorum. et pro remedio peccatorum meorum. offero.
do. atque confirmo Monasterio Sancti Iuliani. in quo parentum meorum
corpora sepulta esse noscuntur. et cui ad presens dompnus Guarnerius monachus
monasterii Sancti Laurentii de aversa pro parte eiusdem ecclesie
preest. ecclesiam sancti Pauli quam habeo in territorio castri mei sancti
Iuliani. cum omnibus possessionibus suis Libris et pannis. que prefato Monasterio
sancti Iuliani propinquior esse videtur. ad habendum. tenendum.
possidendum. amodo et usque in sempiternum. Et ut supradicta offertio.
datio. atque confirmatio firma permaneat in perpetuum. obligo me. et
heredes meos omnesque successores meos per penam librarum duarum auri
ipsi monasterio componendarum ipsam ecclesiam sancti pauli. cum omnibus
possessionibus suis supradicto Monasterio sancti Iuliani. quod monasterio
sancti Laurentii de aversa subditum est. defendere et antestare ab omni
244
calumpniante persona. Nichil penitus. nullam omnino conditionem videlicet
michi. vel meis successoribus de ecclesia ipsa reservans. Et insuper ut supradicta
offertio. datio atque confirmatio maioris roboris firmitatem obtineret.
ad preces meas Dominus Guarinus venerabilis abbas sancti Laurentii
de aversa. habitis secum supradicto Guarnerio priore sancti Iuliani. et frate
Gilberto priore sancte marie incerche. et fratre Raimfrido. et fratre Normanno.
monasterii sui monachis. et me precipiente omnibus presbiteris Castri
mei sancti Iuliani sibi astantibus excommunicavit volentes ipsam ecclesiam
sancti pauli cum possessionibus suis supradicto monasterio sancti Iuliani.
quod subditum est ut supra diximus monasterio sancti Laurentii de aversa.
molestare. vel aliquo modo subtrahere tam presentes quam futuros. Et ut
hec mea offertio datio atque confirmatio firma ac stabilis in perpetuum perseveret:
presens scribtum te Adenulfum castri mei sancti Iuliani Notarium
scribere rogavi. Actum In ecclesia sancti Iuliani.
+ EGO QUI SUPRA IOHANNES IUDEX.
+ Signum manus domini Robberti de molina.
+ Ego aimo de trigentia testis.
+ Ego Roggerius ponti . . . . . . . . . testis.
+ Ego Paganus de rivo valido testis.
+ Ego Iohannes savinus . . . . . . . . . . testis
+ Ego Petrus archipresbiter testis.
+ Ego Iohannes grifo testis.
+ Ego Landulfus filius gisolfi testis.
+ Ego Iohannes deperto testis.
+ Ego Iohannes adi testis.
Torna all'inizio