Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.113 » Pag 141 - 143

1.113
141
143

141
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis filii
quondam domni guaimari, mense martius quinta indictione. Memoratorium factu a me ursu
142
presbiter filio quondam iohanni, eo quod ante subscripti testes per comvenientia ad tenendum et
lavorandum tradidit mihi domnus adelferius clericus abbas de ecclesia sancti maximi, qui est
unum de dominii ipsius ecclesie, una pecia de terra cum vinea, que est in locum balle propinquo
ecclesia sancti ianuarii pertinentem ipsius ecclesie sancti maximi, quod ego modo ipsa vinea in
beneficium retineo a pars ipsius ecclesie sancti maximi, qui est per ec finis et mensurie; de
subter parte fine bia antica, exinde passi biginti octo; de una parte fine rebus ipsius ecclesie
sancti ianuarii, sunt inde passi sexaginta duo; de super parte fine de eredes maioni, et inde
sunt passi triginta; de alia parte fine bia, exinde passi sebtuaginta octo, totum ad iusto passum
omini mensuratum. ec vero predicta terra cum vinea et pomis et cannietum per iamdicta mensuria
tota et inclita cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de
ipse vie mihi nominati ursi presbiteri ad tenendum et lavorandum natos nascente ipse domnus
adelferius clericus et abbas pro pars et vice ipsius ecclesie sancti maximi tradidit, tali ordine, ut
amodo et semper natos nascente ad mea et de meis eredibus sint potestate eos tenendum et dominandum,
et fobee et omnis nostre utilitatis iusta ratione ibidem faciamus, et tota ipsa vinea
annualiter suo tempore potemus, propaginemus et scoltiemus, et adimpleamus ipse viti et
inpalemus et legemus, et sic illam abto tempore lavoremus et cultemus de super et de subter,
sicut locus ipse meruerit quatenus proficiant et non dispereant, et ipso cannietum annualiter
cultemus sicut meruerit; et quantum vinum vel frugens et quicquit annualiter amodo et diebus
bite mee qui supra ursi presbiteri ibi fecerimus, totum nostre sint potestatis faciendum inde
omnia quod voluerimus, et nullam sortionem de ipso frudium demus ad pars ipsius ecclesie
sancti maximi. pro eo quod ista terra cum vinea et cannietum et pomis per iamdicta mensuria
ego qui supra ursus presbiter in beneficium retineo, et quantum frudium exierit de tota ipsa
vinea da ipso obitum meum in antea et parutus fuerit de filii mei, ut siant clerici vel presbiteri,
et officiaberint et sederint in ipsa ecclesia sancti maximi, similiter totam ipsa vinea lavorare
vona, sicut superius legitur, et totum ipso frudium similiter tollant et abeant sue potestatis
faciendum de ipso frudium omnia quod voluerint; et si non fuerit de ipsi filii mei clericus vel
presbiter et esset ladicum, liceat ille et suos eredes ipsa vinea tenere omni tempore natos
nascente, et tota ipsa vinea annualiter lavorare et cultare, et ipso cannietum per illa ratione
illam bona lavorent et cultent, sicut superius legitur, ut proficiant et non dispereant, et per tempore,
quando meruerit, ipsa vinea annualiter salba faciant; et cum vindemie tempus fuerit, faciant
ipse filius meus qui fuerit ladicu vel suos eredes scire pars ipsius, ut dirigat ibidem missum
143
suum, et ille et suos eredes tota ipsa vinea abto tempore vindemiarent et totum ipso vinum
ibique ad palmentum et omnes poma exinde per medietatem illut dividere: pars ipsius ecclesie
tollat ipso frudium medietatem, et ipse filio meus et eius eredes, ut diximus, qui fuerit ladico,
tollat reliqua medietate; verumtamen de ipsi filii mei, illi qui fuerint clerici vel presbiteri et
custodierint et officiaberint ipsa ecclesia frudiare diebus vite sue ipsa vinea per illa ratione, sicut
superius legitur. Unde pro taliter per vona comvenientia guadia mihi ipse domnus adelferius
abbas dedi et mediatore mihi posui riso diacono filio quondam iohanni; et per vona comvenientia
per ipsa guadia obligavit se ipse domnus abbas et successores suos et pars ipsius ecclesie sancti
maximi amodo et semper in iamdicto ordine, dum ipsa tradictio tenuerimus, defensare nobis vel
ad nostris eredibus da omnes omines omnique partibus, et non illut nobis nostrisque eredibus
tollere aut contrare queras. quod si taliter omnia suprascripta per iamdicto ordine nobis nostrisque
eredibus non adimpleverit et aliquit inde removere aut contrare quesierint, per vona comvenientia
per ipsa guadia componere obligavit se ipse domnus abbas et suis successoribus et
pars ipsius ecclesie nobis nostrisque eredibus triginta auri solidos constantinianos. quod scripsi
ego romoaldus notarius.
+ ego alferus superius nominatus abbas
+ ego petrus presbiter et primiclericus.
Torna all'inizio