Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.154 » Pag 197 - 198

1.154
197
198

197
+ In nomine domini quadragesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii principi
et primo anno domni gisulfi principi filio eius, mense nobember septima indictione. ideoque
ego adelpertus, qui cicero bocatur filius adelberti, dum mihi te maria filiam adelberti ad meo
sociabit coniugio, tunc in alia die nuptiarum ante parentes et amicos nostros per hunc scriptum
morgincaput secundum ritus gentis nostre langobardorum comfirmo adque tradidit tibi nominate
marie uxori mee quarta enim partem ex omnibus rebus substantiis meis, idest casis et intrinsecus
198
casis, territorie, arbusta, bineis, castanieta, quertieta, campis et silbis, mobile adque immobile,
peculia, idest de omnia et in omnibus, que nuc modo abeo vel quod in antea parare aut
comquidere potuerimus, de totum tibi nominate marie uxori mee quartam partem tradidit, sub
eam bidelicet rationem; ut ab odiernum diem at tua que supra uxori mee sint potestatem iuxta
legem faciendum, quod bolueritis, et neque a me superius adelpertus biro tuo neque a nostris heredibus
neque a nullum quemquam hominibus abeatis exinde aliquando aliqua requisitionem, set
im perpetuis temporibus securo nomine abere et possidere baleatis, quod vero scriptum morgincaput
in eo ordine firmum permaneat. quam te alderissi notarium scribere rogavimus. actum
salerno.
+ ego ursus presbiter
+ ego voso clericus
+ ego iaquintus
+ ego ademari clericus.
Torna all'inizio