Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.110 » Pag 129 - 130

1/2.110
129
130

129
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro niciphoro magno Imperatore anno secundo. Die quarta mensis
magii indictione octaba neapoli. Horta est itaque intentio inter me cesarium
filium quondam iohanni qui supra nomen farricelli. et vos videlicet domino
sergio venerabili igumeno monasterii sanctorum sergii et baschi qui nunc
congregatus es in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur
casapicta situm in viridario. De questione quam apud vos facere visus
sum. propter una terra que vocatur cicanellum posita vero in quarto maiore.
habente de uno latere parte septemtrionis ugualdum iuris sancte neapolitane
ecclesiae et ex alio latere parte meridiana terra mea que vocatur
catitianum sicuti inter se ripa exfinat. De uno capite parte horientis terra
vestra quam offertam habetis ab illi derectorium. De alio capite parte hoccidentis
est fossatum beteris. De qua vos quesivi dicendo pars mea quia
memorata terra que vocatur cicanellum qualiter memoratas coherentias circumdant
mea propria est et ipsa est quam continet chartula comparationis
quam vobis nunc ostenxi facta a quondam pitru filia quondam lupi vicedomini
ad nomen quondam domini boniti comitis havii mei: pars autem
vestra asserebat ut memorata terra que vocatur cicanellum quam per memoratas
coherentias exegregastis non esse ipsa quam continet memorata chartula
comparationis quam vobis hostenxi. In hoc iudicatum est inter nobis et
suscepi exinde ab uno monacho vestro sacramentum qualiter superius asseruistis
et definivi exinde vobiscum in omnibus. et neque a me memorato
cesario neque a meis heredibus nullo tempore pro memorata terra que
vocatur cicanellum qualiter memoratas coherentias exegregastis unde nunc
vobiscum sacramentaviliter definivi ut super legitur quod absit habeatis
vos memoratus dominus sergius venerabilis igumenus aut posteris vestris
nec memoratus sanctus et venerabilis bester monasterius quacumque requisitionem
aut molestia per nullum modum nec per summissis personis ha
nunc et imperpetuis temporibus. Etiamsi quavis personas vos aut posteris
vestris exinde quesierit per memorata chartula comparationis quam superius
vobis hostenxi tunc ego et heredes meis vobis posterisque. vestris eos exinde
130
desuper tollere debeamus absque omni vestra damnietate nulla vobis mittentes
hoccasionem. Quia ita inter nobis iudicatum est. Si autem ego aut
heredes meis quovis tempore contra hanc chartulam securitatis ut super
legitur venire presumserimus et in aliquid offensi fuerimus per quovis modum
aut summissis personis tunc componimus vobis posterisque. vestris
auri solidos viginti bythianteos. et hec chartula qualiter continet firma permaneat
imperpetuum. scripta per manus iohanni curialis per indictione
memorata octaba +
Hoc signum + manus memorati cesarii quod ego qui memoratos pro
eum subscripsi +
+ ego leo filius domini iohannis rogatus a suprascripto cesario testi
subscripsi +
+ ego iohannes tabularius rogatus a suprascripto cesario testi
subscripsi +
+ ego sergius filius domini iohannis rogatus a suprascripto cesario
testi subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi pro indictione memorata
octaba +
Torna all'inizio