Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.139 » Pag 334 - 336

10.139
334
336

334
+ In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo octogesimo, temporibus domini
nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense augusto tertia indictione.
Ante me Siconem comitem et iudicem Iohannes et Romoaldus
germani ac filii quondam Petri vicecomitis et Blatta
uxor ipsius Iohannis ac filia quondam *** Amalfitani et
Gumeltruda uxor ipsius Romoaldi ac filia quondam Landolfi comitis
coniuncti sunt cum Iohanne monacho atque preposito monasterii
Sancti Nycolai, quod constructum est intra hanc Salernitanam
civitatem ubi a la Palma dicitur, et pertinet monasterio Sanctæ
et individuæ Trinitatis, quod conditum est foris hac civitate in
loco Metiliano in quo domnus Petrus venerabilis abbas preest.
et ipsi germani clarificaverunt sibi pertinere terram vacuam foris
335
hac civitate in loco Tusciano ista parte fluvius qui Tuscianus dicitur,
quam dixerunt esse per fines et mensuras iusto passu hominis
mensuratas: a parte meridiei finis via antiqua que dicitur
Campanina, et per eam recte mensurati passus trecentos quadraginta;
a parte occidentis recte mensurati passus centum sexaginta
quattuor; a parte septemtrionis recte mensurati passus
trecentos decem; a parte orientis finis valluncello qui dicitur Vallimoniu
et recte prope eum intra ipsam terram mensurati passus
octoginta usque ipsam viam priorem finem. et sicut ipsis germanis
congruum fuit, bona illorum voluntate per convenientiam per
hanc cartulam, presente ipse Blatta et Gumeltruda, dum ydonei homines
interessent, venundederunt ipsi Iohanni preposito pro
parte ipsius monasterii Sancti Nykolai integram suprascriptam terram
per iamdictas fines et mensuras cum omnibus que intra eam
sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via. ea ratione
ut semper sit in potestate rectorum et partium suprascripti monasterii
Sancti Nykolai et licentiam habeant rectores et partes ipsius
monasterii de eo facere quod voluerint; et propter confirmationem
huius venditionis ipsi germani susceperunt ab ipso preposito
pro parte eiusdem monasterii statutum pretium auri solidos
centum, quorum quisque habeant tarenos quattuor ex moneta
Amalfitanorum in omni deliberatione. et per convenientiam
ipsi germani et iamdicte uxores eorum guadiam ipsi preposito pro
parte suprascripti monasterii dederunt et fideiussores ei pro eiusdem
parte monasterii Sancti Nykolai posuerunt Iaquintum
filium quondam Petri iudicis et Ademarium filium quondam Lamfrit;
et per ipsam guadiam ipsi germani obligaverunt se et suos
heredes semper defendere rectoribus et partibus ipsius monasterii
Sancti Nykolai integrum illud quod eidem Iohanni preposito sicut
suprascriptum est venundederunt ab omnibus hominibus, et tribuerunt
licentiam ut, quando rectores et pars eiusdem monasterii Sancti
Nykolai voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter
voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo
ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi germani et illorum
heredes rectoribus et partibus ipsius monasterii Sancti Nykolai
non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam ipsi
germani obligaverunt se et suos heredes componere rectoribus et
partibus suprascripti monasterii ducentos auri solidos constantinatos.
336
et ipse Blatta et Gumeltruda per convenientiam cum voluntate
ipsorum virorum suorum per ipsam guadiam obligaverunt se
et suos heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut
contradicere presumpserint, componere rectoribus et partibus suprascripti
monasterii Sancti Nykolai ducentos auri solidos constantinatos.
Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Sico iudex.
+ Hec ego Grimoaldus notarius testor.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi. S
Torna all'inizio