Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.102 » Pag 130 - 131

1.102
130
131

130
+ In nomine domini quartodecimo anno domni waimari principi et patricii, mense martius
octaba indictione. ideoque ego benedictus gastaldus filius attioni per anc cartula bindedit tibi
131
iohanni presbiteri et abbati filio iohanni ipsa res, qui fuit lupi filii boniperti de loco qui dicitur
agella ubi clusuria bocatur nucerina fines, quod ego per cartula emtum abeo a suprascripto
lupus; itaque, sicut ipsius lupi predicta res pertinentes fuit et sicut per cartula eos ab ipso lupus
conparatum abeo, sic funditus tibi illos bindedid possidendum bel faciendum quid bolueritis cum
finis et vis suis ibi intrandum, et nulla nobis inde non reserbamus. unde presente recepimus
exinde finitum pretium in persona tua aba dominicu filio martini solidi numero biginti ana
duodecim dinari per solidum, ea rationem, ut ammodo et semper tu tuisque heredibus suprascripta
nostra binditio abeatis et faciatis quid bolueritis; de quibus me repromitto, et heredes
meos obligo tibi et tuis heredibus ex ipsa nostra binditione ab omnis homines inantestare et
defendere. quid si vobis ipso defendere non potuerimus, aut si nos ipsi eos remobere quesierimus,
duplum suprascripto pretium vobis conponere spondimus et questio nostro tacito sid; et
insuper quantum aput vos fueri remelioratam, sub estimatione pretiis vobis restituamus, et de
conludio secundum legem vobis iuremus. tali tinore te dausdedi notarius scribere rogabit. actum
salerno mense indictione feliciter.
+ ego qui supra benedictus me subscripsi
+ ego sichenardus me subscripsi
+ ego traselpoto filio trasenandi sic sum rogatum
+ ego adelgari me subscripsi
+ ego dauferi me subscripsi
+ ego qui supra gaido me subscripsi
+ ego lando
+ ego rodelgardus me subscripsi.
Torna all'inizio