Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.108 » Pag 136 - 137

1.108
136
137

136
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri waimarii principis et imperiali
patricius et tertio anno principatus domni waimarii principis filio eius, mense december
quartadecima indictione. memoratorium factu a me angelus presbiter et abbas monasterii sancti
maximi, de eo quod ante presbiteros et cleros nostri monasterii, quibus subter scripti sunt, venit
petrus filius raudiperti et sua vona volumtate querebant introire in prefato nostro monasterio ad
monachilem habitum recipiendum super se, et ut in servitium dei in eodem monasterio diebus
vite sue commorarent; et ideo priusquam monachilem habitum super se indueret, pro suis salutis
anime per virga quod suis manibus tenebat, tradidit mihi de quantum religo fuit ego ei
dandum de ipsi quinquaginta solidi de dinarios de ipsam rebus sua, quas ipse unaque cum anghelsenda
uxore sua optulit in prefato nostro monasterio, quibus videtur esset in locum qui dicitur
ad ipse terme in finibus nuceria; seu et tradidit mihi integra sortionem suam de ipsa bacca
et de filia eius quas mecum commune habuit, seu et de binum et omnis movilia quas secum adduxit,
ut in mea sit potestatem. tamdium ipse petrus, ebixerit illum nutriendum, et post illius
obitum pro illius salutis anime de omnia et in omnibus, que superius legitur, in mea sit potestatem
omnia exinde faciendum, quot mihi placuerit. et si quis heredes illius noviscum exinde
causare aud contrare quesierit, in compositionem ipsi nobis obligavit ad componendum biginti
solidos costantinos, et questio illorum adversus nos exinde taciti permaneat.
137
+ ego walpertus presbiter ita nobi
+ ego adelghisius presbiter ita nobi
+ ego lamelfrid presbiter ita nobi
+ ego bincentius presbiter ita nobit
+ ego leomari clericus testes subscripsi
+ ego liuttardu clericus ita nobi
+ ego odelghisi clericus ita nobi.
Torna all'inizio