Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1153 » Pag 157 - 158

7.1153
157
158

157
MCLIII
A. D. 1051
+ In nomine domini trigesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosus
princeps, et duodecimo anno ducatus eius amalfi et syrrento, et nono anno principatus
et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximio princes et dux filii eius, mense aprelis, quarta
indictione. Ego dauferi filius quondam birini, eo quod ante subscriptos testes, convenientibus
est mecum iohanne et lando germanis filiis quondam sparani, et mulier nomine iemma
que sumus mater et filii, ego autem dedit eis octo auri tari, et illis pro taliter tradiderunt
michi una pecia de terra bacua in locum dufiano non longe at rebus sancti mathaei,
que est infra ec finis et mensuras: A pars orientis fine platea, inde sunt passi quinquaginta:
A pars meridie fine de consortibus meis, inde sunt passi biginti dui: a pars
occidentis inde sunt passi quinquaginta: a pars septemtrionis inde sunt passi biginti, et
coniungit at priore fine in tali ordine, ut amodo et usque at tempu de isto mense aprelis
prius benientem rediret michi ipsi octo auri tari boni de moneta bona, et ego eis remittat
inclita ipsa sua sortione de predicta rebus, ut diximus, que est quarta pars de predicta
158
rebus infra predictas mensuras, ut diximus; et si ipsi octo auri tari in predictum
constitutum michi de propia causa non retdiderit, ab illo die in antea abeamus inclita
ipsa sua sortione de predicta rebus, quas per cartulam emtionis semper defensatum per
illis et per illorum eredes ego et meos eredes da omnes omines omnique partibus cum
omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bia sua; et si rebus ipsa
illut recollexerit et totum ipso pretium michi vel a meis eredibus retdideret aliquando
tempore, non abeat potestate rebus ipsa cuicumque illut dare per nullis modis, nec alienare
nisi michi et at meis eredibus dandum ad iusto baliente pretium, quod iuste fuerit
atpretiatum, et faciat me vel meos eredes scire pro illut emendum per tertio constitutum
usque in dies triginta sex; et si infra ipsa constituta cuicumque illut dederit, ut de nostra
potestate exet substractum, sine pretium rebertat at nostra de nostris eredibus
potestatem, faciendum inde ego et meos eredes omnia que nobis placuerit. et si infra ipsa
constituta voluerimus eos tollere et daret inde ipso supradictum pretium, post ipsa constituta
liceat illut dare cui boluerimus. De qua per bona combenientia guadia michi ipsa
mater et filii dederunt et fideiussorem michi posuerunt seipsis per partes placentes; et si
taliter omnia suprascripta michi vel a meis eredibus non adinpleverit et aliquit inde contradixerit,
per ipsa guadia componere obligaberunt se nobis vel a nostris eredibus, vel
cui brebem iste in manum paruerit, decem auri solidos constantinianos, et omnia, quantum
et quomodo superius legitur, per inbitis illut nobis adinplere per iamdicta guadia et
obligata pena. Et taliter scribere rogabimus te madelmus notarius, actum salerno.
+ Ego iohannes
+ Ego guisenolfus me subscripsi.
Torna all'inizio