Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.149 » Pag 211 - 212

1/2.149
211
212

211
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno duodecimo. sed et costantino
magno Imperatore frater eius anno nono. Die octaba mensis augusti indictione
quintadecima neapoli: Horta est itaque intentio inter me stephanum
filium quondam boni qui supra nomen testa lepore: et vos videlicet domino
iohanni venerabili igumeno monasterii sanctorum sergii et baschi qui
nunc congregatus es in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur.
casapicta situm in viridario. De questione quam aput vos facere
visus sum. propter terris cultis et incultis seu olibetis et montis insimul
positis in loco qui vocatur nonnaria territorio plagiense: De qua vos quesivi
dicendo pars mea quia infra his omnibus memoratis mihi pertinet portionem
habere et infra quadragintam annos memoratus genitor meus ibidem
tenuit et dominavit etiam vos exinde habetis chartule communalis meae et
vestre qui fuerunt de parentibus meis. pars autem vestra asserebat ut infra
omnibus memoratis ego aut memoratus genitor meus minime tenuissemus
et dominassemus infra quadragintam annos et chartule communalis meae
et vestre exinde non habuisset nec abetis. In hoc iudicatum est exinde
inter nobis ut si valeret pars mea vobis hostensionem facere qualiter ego
aut memoratus genitor meus ibidem tenuimus et dominavimus infra quadragintam
annos ius iurare ego vobis exinde cum ipsis testibus vos autem
poneretis mihi exinde securitate sin autem persona de duos monacos vestros
mihi prebere sacramentum dicente mihi ut infra omnibus memoratis ego
aut memoratus genitor meus minime tenuissemus et dominassemus infra
quadragintam annos et chartule communales meae et de parentibus meis
exinde non habuistis. nec abetis ego autem ponere vobis exinde securitatem.
et quia non balui pars mea vobis illud taliter hostendere. IDeoque
in presenti recepi ab ipsos duos monachos vestros memoratum sacramentum
et definivi exinde vobiscum in omnibus. et neque a me memorato
stephano neque a meis heredibus nullo tempore pro ipsis terris cultis et
non cultis seu olibetis et montis insimul positis in nonnaria omnibusque.
eis pertinentibus nec pro ipse chartule unde nunc vobiscum sacramentaviliter
212
definivi ut super legitur quod absit habeatis vos memoratus dominus
iohannes venerabilis igumenus aut posteris vestris nec memoratus sanctus
et venerabilis bester monasterius quacumque requisitione aut molestia per
nullum modum nec per summissis personis ha nunc et imperpetuis temporibus.
Insuper omni tempore ego et heredes meis ceteros cunctos heredes
memorati genitori mei vobis posterisque. vestris exinde desuper tollere
debeamus absque. omni vestra damnietate nulla vobis mittentes hoccansionem.
Quia ita inter nobis iudicatum est: Si autem ego aut heredes meis
quovis tempore contra hanc chartulam securitatis ut super legitur venire
presumserimus et minime atimpleverimus hec omnia memorata et in aliquid
offensi fuerimus per quovis modum aut summissis personis. tunc componimus
vobis posterisque. vestris auri solidos triginta sex bythianteos: et
hec chartula qualiter continet sit firma imperpetuum. scripta per manus
iohanni curialis per indictione memorata quintadecima +
Hoc signum + manus memorati stephani quod ego qui memoratos pro
eum subscripsi +
+ ego petrus curialis rogatus a memorato stephano testis subscripsi +
+ ego stephanus filius domini iohannis rogatus a memorato stephano
testis subscripsi +
+ ego iohannes filius idem domini iohanni rogatus a suprascripto
stefano testi subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
quintadecima +
Torna all'inizio