Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.523 » Pag 306 - 307

5.523
306
307

306
+ IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS PATRIS
ET FILII ET SPIRITUS SANCTI ANNO ab Incarnatione domini Millesimo
Centesimo sexto. Indictione Quarta decima. Nos petrus dei gratia
sancte caiatiane sedis episcopus. domino Guarino Venerabili abbati sancti
laurentii aversani cenobii tuisque successoribus in perpetuum. Cunctorum
fidelium christianorum est congruis petitionibus congruam prebere exauditionem.
Decet ergo nos precipue qui quamvis indigne prelati sumus
hoc discretius observare. Maxime ad effectum perducere. quod pro religiosorum
locorum petimus tranquillitate. Denique quia postulati a nobis
cum venerandorum monachorum collegio ut prephato cenobio beati
laurentii martiris. In quo deo favente preesse videris. Concederemus monasterium
sancte crucis positum infra diocesim prescripte caiatiane ecclesie
in monte scilicet qui dicitur berne a vobis usque nunc possessum.
Inhumanum extimavimus. si vestre iuste petitioni non acquiesceremus.
Presentibus ergo litteris assensu universorum canonicorum ac clericorum
nostrorum. et cum voluntate domini robberti comitis. concedimus. damus.
et confirmamus. tibi tuisque successoribus et predicte sancte congregationi
iam nominati cenobii sancti laurentii in perpetuum iam dictum monasterium
sancte crucis cum omnibus suis pertinentiis. excepto terra que
est posita infra caiatianos fines in loco videlicet qui dicitur camula. qualiter
prephato monasterio pertinuit. ut idem monasterium cum perscribtis
suis cunctis pertinentiis secure et pacifice habeatis et possideatis. absque
molestatione nostra nostrorumque successorum salva episcopali dignitate. Et
per singulos annos in assumptione sancte marie nobis et successoribus nostris
vel parte predicti nostri episcopatus. persolvatis vos atque successores
vestri unciam auri boni unam pro iustitia quam ex predicto monasterio
sancte crucis nostro episcopatui pertinuit. Sane si quis in antea episcopus
aut clericus vel laicus sive persona quelibet contra hanc concessionem ausu
temerario pro parte nostri episcopatus resistere presumpserit. secundo vel
tertio ammonitus si non apta satisfactione emendaverit sciat se libram auri
purissimi unam compositurum. prephato cenobio sancti laurentii vel presenti
307
predicto abbati eiusque successoribus. Et hoc scribtum firmum et ratum
permaneat in perpetuum. ut autem verius credatur et firmiter observatur
manu propria subscribenda corroboravimus. et ad extremum impressione
nostri episcopatus sigilli insigniri curavimus.
+ EGO QUI SUPRA PETRUS EPISCOPUS
+ ego paulus archipresbiter
+ Ego Herbertus cantor
+ EGO SIMEON DIACONUS
+ Ego qui supra Rodbertus Comes
Torna all'inizio