Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.131 » Pag 167 - 169

1.131
167
169

167
+ In nomine domini dei salvatori ihesu cristi vicesimo septimo anno imperii dominorum alexandri
et constantini magnis imperatoribus, et tertio anno patriciatus dominorum nostrorum
168
landolfi et atenolfi principes, mense nobembrio prima indictione. ideoque ego alaissi, filio ymetanci
quam et ego adelgrima uxor eius filia quondam truppoaldi, vona nostra voluntate unanimiter,
sicut nobis congruum est, per vervo et absolutione iamdicti ymetanci, consentiente mihi
ipsius adelgrime truppoaldus et maio clerico germanis meis, et pro firma stavilitate interesset
lodoicus gastaldus et iudex, per hanc quoque cartulam donavimus tibi domni guaimarii principi
salernitano filio bone memorie idem domni guaimarii patricio medietatem de casa ipsa fabrita
et terra cum pergola et cetrario et alii arboribus, quibus uno teniente esse videntur intus eadem
vestra civitate salernitanam novam ad ortum magnum subtus porta ipsa, que appellatur de
elino, quibus in integrum infra has fines esse videtur: de una parte fine ipsa casa fabrita, que
fuit traselghisi, sicut sciricidia ex casa ipsius traselchisi decurrit, de subtus capite fine muro
predicte civitatis et pergit in cantone de ipsa casa usque in alio cantone, et perexiente in ipso
sciricidio de ipsa casa leoni abbati, et de alia parte fine ipsa trasenda, sicut serolatum discernit
derictu usque ante casa ipsa, que fuit blati atranensis, et derictu volbente in ipso cantone de ipsa
casa, que fuit guisoni, de super parte fine ipso parietem de ipse case, que fuerunt guisoni, et
coniungente se in ipsa casa ipsius traselghisi. infra iste autem finis clausum ipsum cum casa et
terra, pergola, viridiarium et arboribus suis, et cum puteum et vice de via carraria, et cum
inferius superiusque suis integram medietatem exinde tibi ipsius domni guaimarii principis donavimus.
unde ego ipsa adelgrima per meum morgincab, quod ipse vir meus mihi legibus firmavit,
quartam debui accipere partem; et ideo nec nobis nec cuicumque alteri nullam ex integra
iamdictam exinde reservavimus medietatem. et pro confirmandam hanc nostram donationem
recepimus inde launegild in persona tua ab adelchisi clerico launegild maniciones nuscinii pario
uno, ea ratione, ut amodo et semper tam tu ipse princeps quam et tuis heredibus supradicta nostra
donatione, sicut superius legitur, habere et possidere securo nomine valeatis. unde repromittimus
nos qui supra alaissi et adelgrima coniux eius, et nos nostrosque colligamus heredes
tibi iam nominati domni guaimarii principis et ad tuis heredibus eadem nostra donatione ab omnibus
hominibus antistare et defendere. si non potuerimus, aut si nos ipsis ex ea nostra donatione
vobiscum causaverimus, aut qualitercumque eam remobere quesierimus, questio nostra
modis omnibus adversus vos exinde vacua sint, et iuxta edicti tenore ferquidum donum cum suis
remeliorationibus vobis componere atque restituere placitamus; de colludio autem, si a vos pulsati
fuerimus ad sancta dei evangelia, legibus vobis inde satisfaciamus. et te accone notario
taliter scribere rogavimus. actum benevento.
+ ego qui supra alais me subscripsi
+ ego qui supra imetancus me subscripsi
+ ego adelchis clericus filius alais me subscripsi
169
+ ego qui supra truppoaldus me subscripsi
+ ego qui supra maio clericus
+ ego qui supra lodoicus me subscripsi
+ ego rato me subscripsi
+ ego attelguicus me subscripsi
+ ego castelmannu me subscripsi
+ ego magelgardus notarius me subscripsi
+ ego iohannes filius petri me subscripsi.
Torna all'inizio