Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.171 » Pag 221 - 222

1.171
221
222

221
+ In nomine domini anno quartodecimo principatus domni gisolfi principi, mense octuber
quinta indictione. memoratorium factum a me dauferius filius pandoni gastaldei, eo quot ante
nobiliores homines qui supter scripti sunt, dibidit cum friderissi et radoaldus germanis meis
casis et terra hinctus ac salernitanam cibitatem, que fuerunt predicti pandoni gastaldei genitori
nostri; unde ego et ipse radoaldus germano meus tradidimus eidem friderissi sortionem
iest a cantone de fabrica de orem de ipso puteum et quomodo per ipsa ... termiti
posuimus, ab inde in parte orientis usque ipsa trasenda, et de supter usque fine de ipsi ebrei
et cum ipsa terra et casa a super ipso puteum conguncta ad parietem eius, quem per sua parationem
abes usque ad fine que fuit de eredes echinoni, et de super usque fine que fuit aldemari.
intra ec finis quantum quantoque ipse pado genitor noster ibi abuit vel ei pertinentes
fuit, tote et integre nostre sortionis exinde ei tradidimus; unde et ille pro taliter tradidit
mihi et ipsius radoaldi germani nostri sortionem suam de ipse due case, unam ergam
platea, que deducit ad porta que dicitur elini, et aliam erga platea, que deducit ante episcopio
salernitano. de ec vero due casis, sicut edificate sunt, ipse quidem friderissi tradidit mihi
et ipsius radoaldus germano nostro inclita sua sortionem ipsa curte ante ipse casis, cum
ipso puteum conmuniter inter nos abendum omni tempore reserbabimus et memsurabimus
ipsa curte quam conmune reserbavimus ... sericidium de ipsa casa nostra usque
cantonem, que est de ipso puteum a parte orientis, que est sortionem ipsius friderissi, per latitudo
pedes duodecim summisse unum, et in alio capite erga sericidium de ipsa alia casa, que
est trabersa usque ipsum termitem quam ibi posuimus, pedes nobem ad iusta manum homini
mensuratum; quam et communiter abendum reserbabimus ipso anditum ad ipsa platea,
que pergit ante episcopio erga parietem de casa parationis ipsius friderissi et inter fronte de
ipsa casa nostra, sicut modo ibi est, usque ipsa curte quam conmune reserbabimus. dum autem
inter nos tales fecimus dibisionem et per partes sortis tradidimus tali tinore, ut si quis nos
vel nostris eredibus exinde per legem perdiderimus, tunc iustam rationem per partes nos exinde
222
restaurare stetimus. si bero nos vel nostris eredibus quesierimus ec dibisionem contrare aut
remobere, obligabimus per partes, ut qui taliter egere quesierint, componere illi qui in ista dibisione
firmiter permanserit, centum auri solidos constantinos, et questio illius tacita exinde
manere, et sortis ipse inter nos omni tempore firme et stabilis permanead.
+ ego romoaldus notarius per indicatione teohderici notarii genitori meo unc brebem scripsi
+ ego qui supra friderisi
+ ego iohannes notarius me subscripsi
+ ego theodericus notarius interfui.
Torna all'inizio