Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.807 » Pag 161 - 162

5.807
161
162

161
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii domni guaimarii
glorioso princeps, mense december, duodecima indictione. Ideoque hego gemma, que
sum uxor leoni filii quondam corbi et filia iaquinti, una mecum esset ipse leo vir meus,
venimus ante presentiam predicte gloriose potestatis et ostedimus unam cartulam, qualiter
ipse iaquintus genitorem meum pro parte et vice meam donavit ipsius viri mei terra et
casa sua intus hanc salernitanam civitatem a super porta sancti fortunati que dicitur elini,
per ec finis et mensurie: a parte orientis fine de eredes petri, sicut modo parietem de
fronte de casa eius discernit, et sicut vadit per oram de puteo qui ibi est: de super parte
fine de eredes ipsius petri et de eredes pactignoni, sicut inde anditum communalis discernit:
de alio latere ab occidente fine strectola que discernit a fine iohanni, qui maraldus
vocavit filius gaidenardi, ubi sericidia cecidunt: de subter parte fine machenolfi qui fuit
de nuceria, sicut modo parietem discernit, est inde per mensuriam erga ipsam finem pedes
quindecim, et de super latitudo erga ipsum anditum communem pedes duodecim et
per longitudo erga ipsa fine, que fuit ipsius iohanni qui maraldus vocavit, pedes viginti
tres, et in alio latere erga ipsa fine ipsius petri, ubi ipsum puteum est, pedes alii viginti
tres: totum mensuratum fuit ad talem pedem manum ominis, quantum cartula ipsa
et ista in capite est lata, ad faciendum inde ego predicta gemma et meis eredibus omnia
quod voluerimus. Et congruum est mihi predicta gemma tota et inclita ipsa terra cum
casa per iamdictas fines et mensuras, et qualiter modo conciata et edificata est, unaque
cum ipso viro meo et communiter illam venundare iohanni comiti filio quondam maraldi,
162
cuius pertinentem est ipsam finem a parte occidentis et adiuncta est cum ipsa fine sua;
propterea, ut diximus, venimus in sacro salernitano palatio ante presentiam supradicte
gloriose potestatis, et coram illo adesset laidolfus comes, cui ipsa gloriosa potestas
precepit esse iudicem inter nos, et fecimus illut notitiam ipsius iaquinti genitori meo et
petri germani mei, qui sunt propinquiores parentes mei, et ab ipso iudicem et ab ipsis
meis parentibus sum interrogata, ne aliquam violentiam paterem a quocumque ominem:
in eorum presentia dixi, quia nullam pateor violentiam, nisi voluntatem meam ipsa terra
cum casa dico benundare et ipsis parentes mei; et ipso iudex in anc cartulam manum
posuerunt. Et ideo ego predicta gemma, consentientem mihi ipse vir meus, communiter benundedimus
adque comfirmamus tivi predicto iohanni comiti totam et inclitam ipsam terram
cum casa per supradictos fines et mensuras que a parte occidentis, ut diximus, est
coniuncta ad ipsam finem tuaque iohanni comiti, cum omnia intro se abentibus omnibusque
suis pertinentiis, et cum vice de via sua, et cum vice nostra de ipso andito, quod est
a parte septemtrionis, ad securiter et firmiter amodo et semper tu predictus iohannes comes
et tuis heredibus inclitam supradictam nostram vindictionem abendum, dominandum,
possidendum, et omnia exinde faciendum que volueritis. Et pro confirmandam et staviliscendam
supradictam nostram vindictionem recepimus a te predicto iohanne comite statutum
pretium auri solidi de tari voni quinquaginta, abentem per unumquemquem solidum tari
quattuor in omnes deliverationes, sicut inter nos combenit: finitumque pretium ipsum aput
nos ea ratione, per combenientiam guadia nos predicti vir et uxor communiter tivi dedimus,
et fideiussorem tivi posuimus aldemarium filium quondam amati; et per ipsam guadiam
obligamus nos et nostros filios et eredes amodo et semper defensandam tivi tuique
eredibus totam et inclitam supradictam nostram vindictionem ab omnibus ominibus omnibusque
partibus, cum vice de ipsa via et de ipso anditum; et quando tu predictus iohannes
comes, vel tuos eredes, de suprascripta nostra vindictione per vos bolueritis esse auctores
vel defensores, potestatem abeatis vice nostra in omnibus inde causare, et finem facere,
qualiter bolueritis, cum omnibus moniminibus et rationibus que inde abere potueritis.
Nam, quando nos vel nostros filios et eredes de supradicta nostra vindictione quesieritis
abere auctores et defensores, nos autem, et nostri filii et eredes, illut tivi tuique eredibus
defensemus, sicut superius legitur. Quod si etc. Statuta mulcta ducentorum auri solidorum
Constantini.
et taliter scribere rogavimus te ademari notarium, actum salerno.
+ Ego qui supra laidolfus comes
+ Ego myrandus notarius me subscripsi
+ Ego petrus me subscripsi.
Torna all'inizio