Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.140 » Pag 179 - 180

1.140
179
180

179
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri waimarii principi et patricii
filius domni waimarii principi et patricii, mense iulius undecima indictione. memoratorium
factu a nobis iohannelgari monachus filius iohanni et ermengarda, qui fuit uxor mea, et
iohannes clericus filium nostrum, et una noviscum adessent radoaldus filius cacconi advocatorem
nostrum, de eo quod ante presentia arechiso gastaldeo aliosque noviliores homines ibidem
astantibus, quibus subter scripti sunt, wadia nobis dedit iohannes presbiter et abbas rector
ecclesie sancti maximi, et mediatorem nobis posuit ipsum nominatus radoaldus advocatorem
nostrum; et per eadem wadia obligavit se suoque successores, qui pro tempore fuerit rector in
ipsa ecclesia sancti maximi, tali ordine, ut amodo et cuntis diebus vite nostre annualiter temporibus
suis lavorare et cultare inclita ipsa rebus nostra de locum agella, vel ubicumque de rebus
nostra dominare potuerit, que nos modo per cartula offeruimus in ipsa ecclesia sancti maximi,
et annualiter temporibus suis bindemiare et ipso binum ad palmentum, et omnes poma
exinde et castanie et abellane medietatem nobis dare et medietatem sivi tollere, et que in ipsa
rebus seminaberit, dare exinde nobis secundum consuetudinem de ipso locum, et qui de nos
bibus fuerit, semper medietatem ipso frugium nobis dare diebus vite nostre, ut supra dictum
est, et me nominatus iohannelgari monachus diebus vite mee defensare de ipso fenum domnicum,
quod trahere debeo, et defendere me de omnis censum et angarias a partibus gastaldalem.
180
excepto ipso binum, que dare debemus in domnicum, de commune de ipsa rebus mea annualiter
eas demus. et si nos exinde defensare non voluerit aud non potuerit, tunc ipse iohannes
abbas aud eius successores disruppere nobis ipsa cartula offertionis, que modo de rebus nostra in
ipsa ecclesia emisimus, et rebus ipsa in integrum retdere ad nostra potestate, sicut de primitus
fuit, ad faciendum exinde quod voluerimus; et si taliter, ut superius legitur, nobis non adimpleberit,
componere per ipsa wadia nobis obligavit se suoque successores decem solidos costantinos,
et omnia, ut supra dictum est, per inbitis nobis complire.
+ ego theodericus notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego qui supra arehisi me subscripsi
+ ego radoaldo me subscripsi
+ ego ursus notarius interfui
+ ego iohannes presbiter interfui.
Torna all'inizio