Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.202 » Pag 260 - 261

1.202
260
261

260
+ In nomine domini dei salbatoris Ihesu Cristi. Concessimus nos gisolfus dei previdentia
langobardorum gentis princeps, pro amore omnipotenti deo et ob mercedem anime nostre, quam
etiam pro salbatione gentis nostre et patrie, in ecclesia sancti maximi, quod domnus guaiferius
princeps, qui fuit visabio meus, intus hanc salernitanam civitatem in curte sua a nobo construxit
fundamine, in quo nunc modo petrus veneravilis abba regimen tenere videtur, omnis rebus
ex mortuorum seu nostri sacri palatii quomodocumque pertinentes de quantum quantoque imfra,
vel coniunctum est cum rebus prefate ecclesie, tam quod ipsa ecclesia exinde possidentes est,
seu de quantum quantoque cum rebus eius coniunctum vel imfra esse dinoscitur, quomodocumque
sacri nostri palatii est pertinentes, totum et integrum cum omnia imfra se habentibus cum
261
proprie finis et vice de via sua, et cum omnibus suis pertinentiis. trasactibus nomine funditus
illut in prefata ecclesia concessimus; in ea videlicet ratione, ut amodo et deinceps per hoc nostrum
roboreum preceptum ea, que prelegitur, pars ipsius ecclesie omni tempore haveat et possideat,
et omnia quicquid boluerit, exide faciat; et a nullo ex nostris iudicibus, i sunt comitibus,
castaldeis, vel a quibuscumque agentibus habeat pars ipsius ecclesie aliqua requisitione exinde,
set perpetuis temporibus securiter illut habeat atque possideas in suprascripta ratione. quod
vero preceptum ex iussione suprascripte gloriose potestatis scripsi ego smaracdus notarius.
actum in sacro (+) salernitano palatio de anno vicesimo sexto eius principatus, MENSE MARTIUS
INDICTIONE SECUNDA.
Torna all'inizio