Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 4 » 4.367 » Pag 269 - 273

4.367
269
273

269
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro michaele magno imperatore hanno secundo: Die duodecima
mensis magii indictione quarta insule maioris: Omnis itaque dispersio helemosine
magis impresentis quam in futuro seculo in mandatis domini precipiuntur.
largiri: et quoscumque manus hominum potest hoperari instanter
hoperetur: quia sicut scriptum est hilarem datorem diligit deus. et tristem
sine dubio hodit: et ideo unusquisque christianorum pro viribus suis in
quantum prebalet manum porrigere debet had elemosine husum vel misericordie
hopera qui helemosina ha morte liberat et operarium suum non permictet
yre in tenebras Dum talia igitur considerassemus nos videlicet marinus
illustris comes et theodora regalissima comitissa iugales: filio et nurua
quondam vone memorie domini gregorii incliti comiti millusi eminentie
nostre claritatis. cubilem nostri cordis precinsit: ut had onorem domini et
salvatoris nostri ihesu christi atque intemerate eius genitricis semperque
virginis marie: et beatissimi christi confessoris benedicti: et sancte restitute
christi virginis et martire: seu et sancte ianne: faceremus ymaginem in
qua eorum sacre effigies pingere faceremus: et ditaremus illa de nostris
rebus et substantiis et ordinaremus illa intus ecclesia nostri monasterii que
ipsius domini matris hadest sita in monte qui dicitur cementara: pro redemptionem
animarum nostrarum et de genitoribus nostris. simulque et de
filiorum nostrorum nostrisque nepotibus: et quia domino hopitulante qui
est conspirator omnium bonorum hoperum. qui quot iubet et precipit ipse
facit. sicut locutus est discipulis suis. quia sine me nihil mapotestis facere: et
iterum ut scriptum est vonum hopus nobis in volumtate sit. nam ex divino
adiutorio erit at perfectionem: Ideoque ipsa ymaginem fecimus ut consideravimus
sicut superius recitabimus. et illam hordinabimus in ipsa ecclesia
nostra memorati monasterii. ut presens tempus demonstrat: Nunc autem
secundum industriam nostri ingenii considerabimus ut ipsa hereditatem quas
ibidem hobtulimus nominatibe firmaremus illos ibidem per scriptis in anc
paginam: quoniam certum est quod omnis secularis causa que coram presentiam
270
vonorum hominum statuitur. tantummodo verbis firmitatis subsistere
poterat. si bitam hominibus et memoriam rerum fixa in perpetuum
prestita fuisset: eos denique testes semper homo cum bellet presentes abere:
set propter fragilitatem carnis competit hoc ipsum scripture interbeniente
firmari. ut horta in inpostmodum dubietatem. requisita vel repertam
certamque paginam et relecta scriptura. conbocatis testibus servens unusquisque
propriorum digitorum testium proprietatis. recognoscens nomen
vel genum recolcant testes singuli interfuissent: et omnia vera exent: Is
vero absentibus relectis in omnibus vel recognitis singulorum litteris ex
dignitatem haut hantiquitatem hostensa paginam ista tuta res firmetur: et dubium
ac murmur funditus hamputetur: quamhobrem et nos quamquam peccatores.
tamen christi sanguine redempti: confidentes de dei omnipotentis misericordia:
ut per suffragia ipsorum sanctorum. ut eis intercedentibus had ipso
domino et salvatore nostro ihesu cristo: cratis efficiamur de faucibus atris:
A presenti die promtissima volumtate firmamus et tradidimus vobis domino
petro venerabili abati ipsius nostri monasterii. et per te in eodem yginem:
que statuimus in eodem nostro monasterio. Idest integrum casalem
nostrum qui nominatur at bicum. in qua nos indignis horatorium construximus
ha nobo fundamine had onore ipsius christi virginis et martire restitute:
situm bero in memorata insula nostra que enaria vocitatur. qui et
insula maior dicitur. una cum integrum montem et turre seu bineas. palmentum
et subscetorium suum ibidem: coherente sibi ha parte septemtrionis
plagias maris nostri unde omnem piscationem vobis exinde offerimus et firmamus:
et ab alia parte quod est ab oriente terra petri ruxi: et terra episcopatui
nostri sancte sedis ipsius nostre insule: sicuti inter se egripus exfinat.
et quomodo atbolvit in parte meridie iusta terra ipsius episcopatui. sicuti
labinarium exfinat: et iterum rebolbit in parte hoccidentis iusta terra de illu
lancialonga sicuti inter se lebata exfinat: et qualiter salit et badit usque at
via publica: in ipsa parte meridie et in ipsa via rebolbit in eadem meridianam
parte. usque at monte nostro domnico: et redit iusta halia terra quas
nobis . . . . . iterum offeruimus. ibidem coniunta que nominatur ad ille cese:
et da ipsa horientalem parte terra que nominatur at calquie super illo balneo:
ha parte hoccidentis est mons noster qui nominatur at bicum. et lamma
271
seu et aliu mons nostro domnico et iterum offerimus et firmamus vobis et
integra terra que nominatur quiali. cum integrum cuniolum ibidem coniuntum
in parte septemtrionis: Insuper offerimus et firmamus vobis et integra
terra que nominatur ad illa velogna. at memorato loco bicu super iamdicto
loco calquie: qui coheret sibi hab una parte monte nostro domnico. et a
duobus partibus vias. et integrum casale que nominatur cala et sala: cum
integra lamma inter se insimul coherente sibi ha parte horientis ribo et bia
qualiter hascendit usque at monte: et a parte hoccidentis vinea petri ruxi.
et marenda filia maru de mastalu: coniux iohannis qui nominatur pictulo:
et terra petri qui nominatur de conbento: sicuti lavinario exfinat et terra de
illi isclani in ipso latere: sicuti exfinat. egripus et podium: et a parte septemtrionis
terra monasterii salvatoris insule maris. et a parte meridie cilium
de memorato monte: simulque hofferimus et firmamus vobis et integrum
casalem nostrum et bineas que nominatur at simplignana. qualiter descendit
usque at monte: quod est a parte monasterii nostri sancti hangeli alloquio:
quod est a parte orientis coniuntum cum binee quas iterum vobis hobtulimus
et firmamus. quas detinet gregorio et stephano de matrona et germanis illorum:
ha parte hoccidentis sicuti redit super terra monasterii nostri sancti
constantii. et badit iusta cesa que nominatur de campulo. et quomodo exinde
ascendit usque at cilio montis. quamque hofferimus vobis et integra portione
mea memorati marini de integra terra que nominatur ad illo sorbedo at
legimata. qui coheret sibi a parte orientis monte nostro domnico qualiter
exinde ascendit usque at cilium ipsius montis. et a parte occidentis via publica:
a parte meridie portio heredes stephani germani et cognati nostri.
et a parte septemtrionis puteus et gurgo. simulque offerimus. vobis et integra
vinea que nominatur de isco. qui coheret a parte orientis . . . . . . . . . . . . . . .
et a parte meridie atbolvit via. et qualiter ascendit usque in bertice
montis. simulque offerimus. vobis et integra casa de intus castro nostro
gironis. una cum omnes peculias et mobilias seu horganeas hoc est maioris
minorisque. parba vel magna quos et quales ibidem vobis datam habeo. et
iterum firmamus vobis et omnes chartulas quantas et quales exinde abuimus
continentes. et aput vos illas remisimus. quas bero memoratas nominatibas
terras una cum arboribus fructiferis vel infructiferis. et cum cuniolas et scapulas
272
seu egripas et lammas et rioras. montibus. collibus. ballibus. haquis
seu paludibus. sibe in altum vel in planum. et cum bineis. et cerbetis.
seu cerquetis. et castanietis. simulque et cum accuccioras et aquillatoriis.
seu maris piscationibus. et cum biis. et anditas. et introitas earum. et
cum omnia intus se abentibus. omnibusque sibi generaliter et in integro
pertinentibus. De quibus nihil nobis exinde aliquod remansit haut reserbabimus.
nec in aliena cuiusque personas quod absit commisimus aut iam
committimus potestatem: set a nunc et deinceps a nobis vobis sit offertum.
et traditum in vestra vestrisque posteris memorateque vestre congregationis
sint potestatem at semper abendum et possidendum. seu frugiandum. et ex
ipsas frugias faciendi que volueritis. et neque a nobis memorati iugales neque
a nostris heredibus nec a nobis personam summissam. nullo tempore
numquam vos memorato domino petro venerabili abbati aut ipse vestro
monasterio vel ipsa vestra congregatio presentibus et futuris quod absit
abeatis exinde aliquando quacumque requesitionem aut molestiam per nullum
modum nec per summissam personam ha nunc et imperpetuis temporibus.
Hactamen statuimus et firmamus ut nullatenus presummetis vos haut
posteris vestris vel alia quabis personas parba aut magna extranea vel de
mea genealogia aliquando tempore ex ipsa hereditatem aut memorata casa
aliquot subtraere haut alienare per quobis modum a potestate memorate
imaginis et memorate vestre congregationis. et si oc agere presumseritis et
imbentum fuerit vacuam et inane persistat. et semper res ipsa in potestate
et proprietatem ipsius imaginis et memorate vestre congregationis remanere
debeat. at semper abendum et possidendum. et omni tempore vos et posteris
vestris memorataque vestra congregatio cotidie ad ipsa imagine luminaria
facere debeatis et canticum ad ipsos sanctos dare debeatis. Insuper
et nobis et at genitoribus seu filiis et nepotibus nostris cotidie commemoratione
facere debeatis in vestris sacris orationibus: et per omnes dies. quandoque
missas in sacros dipticos vestros decantaberitis ibidem nobis dare
debeatis tres horationes absque omni pigritia usque in sempiternum. quia
ita sic nobis volumtatis complacuit. et si quis potens vel impotens homo
sibe masculus aut femina. sibe clericus aut sacerdos. sibe laycus aut monachus.
bel de qualecumque ordine fuerit. tam ex ipsa congregatione quam
273
extraneus vel etia de nostro genere temerarius presumptor haccesserit et aliter
hagere presumserit quam nos super instituimus. et a bobis memorato domino
petro venerabili abbati aut a memorata sancta vestra congregatione aliquod ex
omnia et in omnibus memoratis subtraere aut alienare voluerit per quobis
modum aut summissam personas tunc ille qui oc ausus fuerit poenetrare sub
anathematis vinculis sit obligatus. ha trecentorum decem et octo patrum partemque
possideat cum iuda traditorem domini nostri ihesu christi et cum
omnibus ereticis tenebrosam sorte possideat. Insuper componat vobis vestrisque
posteris memorateque vestre congregationis hauri livras tres vythianteas
et ec chartula ut super legitur sit firma scripta per manus sergii scriniarii
filio domini iohanni curialis per memorata indictione + Hoc signum + manus
memoratis iugales quod ego qui memoratos pro eis subscripsi +
+ Ego iohannes curialis testis subscripsi +
+ Ego gregorius curialis. testis subscripsi +
+ ego petrus filius domini cesarii testi subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis Complevi et habsolvi per memorata quarta
indictione +
Torna all'inizio