Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1156 » Pag 162 - 163

7.1156
162
163

162
MCLVI
A. D. 1051
+ In nomine domini trigesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi
principis, et tertiodecimo anno ducatus eius amalfis, et duodecimo anno ducatus illius sirrenti,
et decimo anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et
ducis filii eius, mense maio, quarta Indictione. Memoratorium factum a me iohannes venerabilis
abbas ex monasterii sancte sofie, que sita est intus cives Salerni, eo quod ante
suprascripti idoneis homines, per combenientia vice ipsius monasterii, quam et pro vice
Gemme relicta quondam guaiferii comitis, qui ipsum monasterium a nobo fundamine construxit,
ad tenendum et lavorandum tradidit stefani de sianum filio quondam leoni una
pecia de terra cum quertietum, et bacuum uno tenientem, quod pars iamdicti monasterii
cum predicta gemma communiter abuit in eodem locum sianum per ec fines et mensuras:
de ex omni parte fine ipsius monasterii et predicte gemme: a pars orientis inde sunt
passi dugenti quadraginta duo: a pars meridie inde sunt passi quadraginta tres: a pars
occidentis inde sunt passi ducenti quadraginta tres: a pars septemtrionis abiente usque
priora fine inde sunt passi viginti octo, totum mensuratum ad iusto passu hominis. ln oc
hordine illut ipsius stefani tradidit, ut dictum est, vice ipsius monasterii et pro vice predicte
gemme, ut amodo et semper tota et inclita ipsa supradicta est traditio per iamdicte
finis et mensuras ad suam et de suis eredibus sint potestatem tenere et dominare, et fovee
et omnis sue utilitatis per rationem ibidem facere. Et per totum infra ipso quertietum et
bacuum, ubi meruerit ………………. et ipsa terra
laborare et cultare, sicut decet …… amodo et usque duodecim anni completi
abeant ibidem perfectum castanietum factum et surtum bonum, sicut de tantos annos fuerit
et locus ipse meruerit; et amodo et usque decem anni completi quante castanee inde colligere
potuerint, totum ille sibi abeant et nullam sortionem inde ei tollere queramus. Ipse
quertie, si abuerint, amodo et semper medietatem inde ad pars ipsius vestri monasterii et
ipsius iamdicta gemma deant, et medietatem inde sivi abeant. Preter de quod amodo et
semper ibidem seminaberit, deant inde nobis, vel ad pars ipsius prephati monasterii terraticum
secundum consuetudinem de ipso locum. Da ipsi decem anni completi in antea
usque duos annos. ut amodo se compleant duodecim anni, de omnes ipse castanee, quod
inde collexerint, medietatem inde deant a pars ipsius monasterii et de iamdicta iemma.
Da ipsi predicti duodecim anni completi in antea, dum ille et eius eredes ipsa suprascripta
163
traditio in iamdicto ordine tenere et lavorare voluerit, apto tempore de super et de
subtus illut lavorare et cultare et, ubi meruerit, infra illut viscilii de castanee ibidem
plantare, sicut meruerit, ut bonum pareat lavoratum et cultatum, sicut decet, ut proficiant
et non dispereant; et annualiter temporibus suis ipse castanee rationabiliter colligere
et seccare, sicut meruerit, et faciant ille et eius eredes scire pars predicti monasterii
vel de iamdicta gemma, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et ille et eius eredes ipse
castanee secce dividant per medietatem: ipsum missum predicti monasterii et de predicta
gemma tollat de omnes ipse castanee secce medietatem, et ille et suis eredibus medietatem.
Et quando ipse castanee et glandi cum ipso missum dividerit, illis eum nutricare,
sicut meruerit. Et de quod amodo et semper ibidem seminant, deant inde terraticum ad
ipsum missum, sicut supradictum est. Et si da ipsi supradicti duodecim anni completi in
antea ille et suis eredibus suprascriptam traditionem in predictum ordinem tenere et lavorare
non voluerint, inclitum illut lavoratum et cultatum, qualis meruerit, remidtat ad
pars prephati monasterii et de iamdicta gemma, faciendum quod voluerit. De qua per
combenientia guadia mihi ipse iamdictus stefanus dedit et mediatorem mihi posuit vice
predicti monasterii et pro vice nominata iemma seipsum; et per ipsa guadia obligavit se
et suis eredibus. Quod si taliter omnia, sicut superius legitur, ille et suis eredibus ad
pars ipsius monasterii et de predicta gemma non adimpleverint, et aliquit inde contradixerint,
per ipsa guadia componere hobligavit se ipse supradictus stefanus et suis eredibus,
mihi meique successoribus, vel ad pars prephati monasterii, viginti aurei solidi constantiniani.
Et hunc brebem scripsi ego petrus et notarius.
+ Ego amatus presbiter.
Torna all'inizio