Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1161 » Pag 171 - 173

7.1161
171
173

171
MCLXI
A. D. 1052
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri guaimarii, et tertio
decimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et undecimo anno suprascriptorum principatuum
et ducatuum domni nostri gisulfi eximii principis et ducis filio eius, mense ianuarius,
quinta indictione. Memoratorium factum a nobis mari et petrus germani filii quondam
petri mozarasa, et acceptore, qui sumus thii et nepotes filii quondam fasani, Eo
quod ante subscripti testes coniuncti sumus ad vona convenientia cum mirandi filio quondam
iohannis striganese, ipse mirandus pro vice sua et pro vice sika genitrice sua probter
ad dividendum inter nos omnis rebus nostra stavilem, quod nobis et ipsius mirandi
pertinet abere de gradum parentum. Unde nos qui supra germani et nepotes devemus de
ipsa omnis rebus tollere quindecim sortionis, et ipse mirandus cum ipsa genitrice sua devet
tollere una sorte quod est de sextadecimam partem unam. Et ideo, de sicut nobis et ipsius
mirandi congruum est nostre vone voluntatis, ante iamdictos testes remisimus ad potestate
ipsius mirandi et iamdicte genitrici sue due pecie de terra cum arbustis, una in
quo ipse mirandi cum predicta genitrice sua sumus residenti in locum barvazanum per
ec finis et mensure: a pars orientis fine de consortibus nostris passi quadtuor, et a pars
occidentis similiter fine de consortibus nostris alii passi quadtuor, et a septemtrionis fine
noviliorum ominum, et a meridie fine nostra, sicut terminatum est; ipsa secunda pecia a
super via maiore, ubi prepu dicitur, per ec finis et mensure: a septemtrionis fine domnica,
inde passi nobem et palmum: ab occidente fine que fuit de consortibus nostris, inde
passi quadraginta et medium: a meridie similiter fine de consortibus nostris passi nobem:
ab oriente fine de consortibus nostris usque priora fine passi triginta nobem; ipsa priora
pecia in quo sunt residenti dicitur da ursiperga. Quam et reserbaberunt sivi ipsi mater
et filius mirandi, et sika inclita sortionem illorum de ipso insirtitum qui est a super ubi
172
a la cisterna dicitur, nos nominati germani et nepotes et nostris eredibus aveamus omni
tempore de ipso insirtitum quintadecimam portionem in pars septemtrionis, et ipse mirandi
cum ipsa genitrice sua et illorum eredibus abeant omni tempore ipsa illorum sortione
de ipso insirtitum, quod est de sextadecimam partem unam in pars meridie: similiter
et habeant omni tempore ipse mirandi ipsa sua sortione quod est de sextadecimam
partem una de casa de intus castello nucerie. In tali ordine illut ipsorum mirandi et sika
remisimus, ut amodo et semper omni tempore illis et illorum eredibus illut abendum, dominandum,
possidendum. Et si vonerit illut dandum, non abeant potestate ad alteri ominibus
illut dare per nullis modis, preter ad lavorandum, nisi ad nos et ad nostris eredibus
illut deant ad iusto valiente pretium, que illut iuxte fuerit appretiatum per doctos omines
deum timentes; et quando venerit illut dandum, faciant nos vel nostris eredibus scire pro
illut tollendum per tertio constitutum usque dies triginta sex ; et si infra ipsa constituta
noluerimus illut emere ab ipso iusto valiente pretium, post ipsa constituta liceat illut dare
cui boluerimus: nam si ante ipsa constituta cuicumque illut dederint sic, ut de illorum
potestate pareat exe supstractum, sine pretium perveniant ad potestate nostra et de nostris
eredibus, faciendum omnia quod voluerimus. Et ipse mirandus cum ipsa nominata
sika per eadem combenientia remiserunt ad nostra potestate omnis alia rebus stavilem
quod abemus per tota pertinentia et per vocabulis de nucerie, in montibus quam et in
planis, que sunt terris cum arbustis et castanieta, campis et silbis, cultum vel incultum,
seu et casis de intus castello nucerie et foras estra illut quod superius ipsorum mirandi
et sika remisimus, faciendum inde nos qui supra germani et nepotes et nostris eredibus
omnia quod voluerimus, apsque omni contrarietate ipsorum mirandi et sika, et de illorum
eredibus, seu et da quacumque omo pro illorum partibus. Unde in eo hordine per vona
combenientia guadia nobis ipsi mirandi et sika mater et filius dederunt: tamen ipsa sika
per voluntate ipsius mirandi filii et mundoalt suum, et mediatorem nobis posuerunt iohannes
filius idem benedicti monachi, et per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus, ut si
de omnia quommodo et qualiter superius legitur aliquit removere aut contradicere presumserit
quomodocumque per qualecumque ratione, aut per quavis rationibus. Ideo per supradicta
guadia per vona combenientia obligavimus se ipsi mirandi et sica et illorum eredibus
tamen ipsa sika per voluntate ipsius filii et mundoalt suum ad componendum nobis
qui supra germani et nepotes et ad nostris eredibus, seu cui carta ista pro vice nostra
in manu paruerit, sexaginta aurei solidos constantinianos, et in suprascripta combenientia
omni tempore firmiter permanere. Ec omnia suprascripta se et ipsa sika per voluntate de
173
ipso mirandi filio et mundoalt suum, et una cum illut. Et unc brebem scripsi Ego truppoaldus
clericus et notarius.
+ Ego machenolfus.
+ Ego iohannes.
Torna all'inizio