Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.442 » Pag 112 - 112

5.442
112
112

112
+ Signum propria manus mea predictus Rubertus infans. Ita Egi.
+ IN Nomine Sancte et individue Trinitatis. Anno salutifere ab incarnatione
domini nostri ihesu christi Millesimo. Octogesimo septimo. Mensis
iaunuarii Decima indictione. En ego Rubertus filius Ricardo horietano domino.
Clarefacio coram presentiam domino. Godino dei gratia archiepiscopo sancte
sedis horietane. Et domino raydolfus archiepiscopus de civitate rabenna. Et
aliis supterscripti testes per hunc scriptum do adque concedo tibi domino
venerabili abbati hugo. et ad vestra sancta dei ecclesia. laurentium. de civitate
aversa. hoc est enim una mea hecclesia que nominatur de loco sancta
maria. de grane. cum omnia quod mihi ibidem pertinet. avendi. et possidendi.
dominandi. tu qui supra predictus abbas tuique successoribus sine
omni mea et de meis posterioribus requisitione. vel contradixione quia nec
mihi qui supra ruperto neque a meis posterioribus neque a nullum quempiam
homines. nullam cuilivet dico aliquit in edicta mea concessioni servavit
partes requirendum. sed transactive illam tivi vel rectori eius hecclesie
concessi. Et si surrexerit qualiscumque persona homines qui unc
scriptum irritum vel dirrumpere quesierit pro quocumque ingenio obligo
ille qui talia presumpserit facere. componere pena aurei solidi centum. tantoque
in palatio meo. Et in antea aput nos vel rectori eiusdem hecclesie
taciti remaneamus pro inbitis. Maledixionem omnipotentis dei et omnium
christi fidelium eum in accaronta insertet. Cartaque ista omni tempore sit
firma. Quam te iohannes nostrosque notario taliter scribere precepimus. Acto
in horie civitate. in mense et indictione pretestatam
+ Signum sancte crucis et manu mea Hugo Arenga
+ Signum sancte crucis et manu mea Rubertus bernilla
+ Signum sancte crucis et manu mea bernaldus
+ Crux fecit Ego Rubertus valia et scriptum notavi.
Torna all'inizio