Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.486 » Pag 223 - 224

5.486
223
224

223
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno sexto decimo sed et iohannes
porfilogenito magno Imperatore eius filio anno quinto. die undecima mensis
iunii indictione quinta neapoli: Certum est me stephano qui nominatur
musha filio quondam iohanni. ego autem cum voluntate munda
conius mea. abitatoribus de loco qui vocatur pumilianu foris arcora dudum
aqueductus: A presenti die promtissima voluntate pro dei omnipotentis
ammore et salbationis anime mee et de memorata munda conius mea ut
hic et in futuro seculo requie et atiutorium invenire baleamus. offero et
trado vobis domino iacobo venerabili igummenum monasterii sanctorum sergii
et bachii atque theodori et sebastiani qui appellatur casapicta situm in viridiario.
et cuncta vestra congregatione monachorum ipsius sancti et venerabilis
vestri monasterii. et per vos in eodem sancto et venerabili vestro
monasterio sanctorum theodori et sebastiani. idest integra petia de terra
mea quod est per mensura modium unu at passum ferreum memorate neapolitane
ecclesie. posita vero in memorato loco pumilianum. una cum arboribus
fructiferis vel infructiferis et cum introitum suum omnibusque eis pertinentibus.
coherente sibi ab uno latere terra ipsius sancti et venerabili vestri
monasterii sicuti inter se terminus exfinat. de alio latere. et de uno capite
alia terra mea que in mea reserbavi potestate ut inter se . . . . . . . . . . . . . .
exfinat. de alio capite terra iohanni qui nominatur de gaytu quommodo
inter se . . . . . . . . . . . . . . . exfinat. de qua nihil mihi de ex ipsum modium
que de memorata terra mea et de suis omnibus pertinentibus que superius
vobis et per vos in eodem sancto et venerabili vestro monasterio offerui cum
introitum suum unde ibidem incredere debet. aliquod remansit aut reserbavi
nec in aliena persona commisit potestate: ita ut a nunc et deinceps a me
vobis et per vos in eodem sancto et venerabili vestro monasterio. ipsum integrum
modium de memorata terra mea cum omnibusque ad ipsum modeum
pertinentibus. sit offertum et traditum ad abendum et possidendum
seu frugiandum ibidem illud usque in sempiternum. et neque a me memorato
stephano qui nominatur musha filio iamdicti iohannis ego autem cum
voluntate memorata munda conius mea habitatoribus de memorato loco
pumilianum. neque a meis heredibus. nullo tempore numquam vos memorato
224
domino iacobo venerabili igummeno ipsius monasterii sanctorum theodori
et sebastiani et cunta vestra congregatione monachorum ipsius sancti
et venerabilis vestri monasterii aut posteris vestris memoratoque vestro
monasterio. quod absit abeatis de ex ipsum que vobis et per vos in eodem
sancto et venerabili vestro monasterio offerui ut super legitur aliquando
quacunque requesitione aut molestiam per nullum modum nec per
summissis personis a nunc et in perpetuis temporibus. insuper omni tempore
ego et heredes mei vobis vestrisque posteris memoratoque vestro monasterio
illud antestare et defendere debeamus ab omni omines omnique
personas. asque omni data occansione: veruntamen stetit et firmamus inter
nobis ut quandoque mihi placuerit me monachu facere in ipso sancto et
venerabili vestro monasterio. vos et posteris vestris me ibidem gratis recipere
debeatis et me gratis ibidem monachum facere et abere debeatis sicuti
ceteris monaci de ipsa vestra congregatione ipsius vestri monasterii
sine omni atmaricatione: Quia ita nobis stetit. Si autem ego aut heredes
mei vel alia quabis persona quobis tempore contra. anc chartula offertionis
ut super legitur venire presumpserimus. et in qualecumque partem
ea irrita vel bacua facere quesierit per se aut per summissis personis sub
anathematis binculis sit obligatus a trecentorum decem et octo patrum
abeatque maledictione a deo. omnipotentis et da duodecim apostoli et at
viginti quattuor seniores abeatque partem cum anna et cayfa et cum iuda
proditore domini nostri ihesu christi et cum omnibus hereticis atque sismaticis
et aperiat terra et deglutiat eum sicud deglutibit dasthan et abiron
ut in die iudicii ante commune iudicem ubi omnes atsistunt nudus et redituri
sunt de propriis factis ratione sit damnandus. insuper componat ipse
et suos heredes at partem fidem serbantis eiusque heredes auri solidos sexaginta
bythianteos. et hec chartula offertionis ut super legitur. sit firma
scripta per manus stephani curialis quem scribere rogatus per memorata
quinta indictione + hoc signum + memorato stephano qui vocatur musha.
Ipse vero cum voluntate de memorata vona conius sua quod ego qui memoratus
pro eis subscripsi +
+ ego gregorius curialis testis subcripsi +
+ ego iohannis filius domini stefani testi subscripsi +
+ ego iohannis filius domini ursi iudex testi subscripsi +
+ ego stephanus Curialis complevi et absolvi per memorata indictione +
Torna all'inizio