Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.116 » Pag 146 - 147

1.116
146
147

146
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri waimarii principis, mense augustus
quinta indictione. dum in sacratissimo salernitano palatio, astantibus nos andreas abbas et
electus ad singulis audiendum vel diffiniendum causas, tunc nostris presentiis coniunti adessent
angelus presbiter et abbas monasterii sancti maximi, qui situs est intus salernitanam civitatem,
unaque cum nantari advocatorem suum ad faciendum finem cum iohannes atrianense filius idem
iohanni qui vocatur gannaepiscopus, de ipsam rebus quas ipse angelus abbas ad suam proprietatem
tenes, qui est rebus ipsa in locum nobara finibus nuceria qui fuit ursi filius radeprandi,
unde iam ante os dies cum ipso iohannes plurima habuerunt causationes, pro eo quod ipse
iohannes spetutum illos habebat a palatio per brebem sigillatum et ipse angelus rebus ipsa
tenuit, pro eo quod ipse ursus, cuius rebus ipsa fuit, in infirmitate sua in quo se iacebat per
scriptum in manum illas commissum habuit ermeperti filius ermemari, ut potestatem haberet
omnia rebus substantiam illius ursi dare pro illius anima, quomodo voluerit, et per ipso ermepertus
illius angeli abbati pro anima ipsius ursi datum fuit, ut missas et orationes illi diffundat et
147
iam ante os dies per iudicium landenolfi et pandoni gastaldeorum inter eis iudicatum fuit, ut
ipse angelus abbas eidem iohanni iurare cum quintas secum personas, ut ipsam rebus ipsius ursi
per ipso ermepertus ei datum fuisset per ipso scriptum pro anima ipsius ursi, et ubi ipso iuraverit,
rebus ipsa securo nomine sivi habere. modo quidem ab utraque partibus ante me qui supra andreas
abbas et electus sunt se plicati ad faciendum finem, quatinus per ipsi nominati gastaldei
ante os dies inter se fuerunt inwadiati. nos autem superius andreas abbas venire fecimus nostris
presentiis sancta dei evbangelia et statim ipse angelus abbas ipsius iohanni iuravit et dixit per
hec sancta dei evbangelia, quia ipsam rebus, qui fuit ipsius ursi, ipse ermepertus, cui per scriptum
illos in manum commissum habuit pro anima ipsius ursi, illos mihi datum habuit et ibique
habuit parati ipsi aliis suis parentibus volendo ipsa sacramenta firmare; at ille iohannes se
manifestavit et dixit, ut ab ipsi eius parentibus sacramenta ipsa recipere non voleret, et a presentis
ipsa sacramenta illius angeli abbatis et ad ipso eius advocatorem donavit et launegild ab
eis exinde recepit camiso unum. et ego superius andreas abbas et electus, sicut lex est et nobis
recte comparuit, iudicavimus, ut ipse angelus abbas et eius heredes predicta omnia rebus qui fuit
ipsius ursi, omni tempore inlibata possidere sine omnis requisitionem illius iohanni et de heredes
eius, seu et ipsum brebem sigillatum, quas exinde habuit ipsum iohannes, eum disrumpere fecimus,
et inde pro securitatem ipsius angeli abbatis et de eius heredes hunc nostrum diffinitionis
hemmisimus iudicatum, quod tibi urso notario scribere iussimus. actum salerno.
+ ego qui supra andreas abbas et electus.
Torna all'inizio