Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.126 » Pag 160 - 161

1.126
160
161

160
+ In nomine domini domno constantino dibina gratia imperator augusto deo propitio tertio
hanno imperii eius, mense ianuario tertiadecima indictione. ideoque nos qui sumus nominati
trupoaldo ..... filio cotuneo et halamanno filio adelmanni, qui sumus commorantes intus
cibitate luceria, declarati enim sumus nos intus cibitate luceria coram presentia iohanne magnifico
iudice et haliis nobiliores hominibus qui supter conscripti sunt, quia ex predicto .....
.. clerico habemus ....... missione una petia de binea da illa pars ..............
........................................... bona etenim nostra bolumtatem
una ............... videlicet cartula coram presentiam supradicti iudicis et haliorumque
supscriptorum testium vindedimus tibi domno franco benerabilis abbas de ipsa hecclesia
sancti iacobi apostoli tecum abente adbocatore iohanne imperiali potorti et filio rofrit
ipsa iamdicta binea, que superius patefecimus nobis esse pertinentes; que habet fines de prima
vero pars quod est a medio limite fine ipsa binea berno et iohanne filio adammi, inde sunt ad
passum iustum mensuratum hominis mediocris persona passi triginta uno; de secunda vero
pars, quod est a medio limite fine ipsa binea iaquinto filio merigni, inde sunt passi triginta et
hocto; de tertiam vero pars, quod est a fine de ipsa binea tracko presbiter, inde sunt passi viginti
nobem et medium; de quarta autem pars, quod est a fine de ipsa vestra trasita et fine ipsa terra
riso filio adelperti, inde sunt passi viginti tres. intra iste namque finis et mensure, que superius
161
cernitur et legitur, de fine in fine quantum infra clautrum est ipsa iamdicta vinea, unde nec
nobis neque hab eredibus nostris, verum etiam neque ad nullumquempiam homine ibi aliquit
portio reserbabimus requirendi, set qualiter edificiata est ipsa iamdicta vinea una cum mediis
limitibus et cum biis et handita sua et cum ipso palmento et cum legitima trasita et exita sua,
cum bobes et karrum, nec non et cum suis omnibus pertinentiis vindedimus tibi domno franco
abbati entori nostro possidendum. De quo pro constabiliscendam atque confirmandam tibi
hanc nostram benditionem manifesti sumus, quod a presente recepimus a te nominato franco
abbate una cum ipso abbocatore vestro septe aurei solidi constantini boni scifati per caput:
finitum dicimus aput nos receptum habere ipsum pretium, ea scilicet ratione, ut hamodo
et semper eadem nostram benditionem integram, sicut supra legitur, habere et possidere
baleatis et faciatis exinde, que amodo tibi tuique posterioribus placuerit sine contradictione
nostra et de nostris heredibus requisitione. Unde guadia tibi dedimus et mediatores vobis posuimus
musando filio rossemanni et cotuneo filio halarico, et obligamus nos et nostris heredibus
vobis cuius nominato franco abbati vestrisque posterioribus, ut hanc nostram benditionem
nos vobis ab omnibus hominibus ab omnique partibus hantistare et defendere debeamus
illam vobis per inbitis. quod si noluerimus, aut si nos ipsis per qualiscumque modis vel ingenium
illam vobis retornare aut remobere quesierimus, primis omnium questio et causatio nostra
inanis et tacita sint, et quindecim aurei solidi constantini penam vobis vestrisque posterioribus
nos et nostris heredibus componere obligamus, et in antea tacimus nos et contenti per
inbitis maneamus in eadem guadia et per districti ipsi mediatores, qui se tribuimus vobis ad
pinnerandum omnia illorum pinnera legitimam et inlegitimam: tandium donec per inbitis
adinpleamus vobis ea, que superius diximus. quem te adelferi notario han cartulam benditionis
asscribere rogabimus, qui et interfuit. Actum in civitate lucerie indictione feliciter.
+ ego iohanne iudex
+ ego gilio teste
+ ego poto teste.
Torna all'inizio