Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.112 » Pag 141 - 141

1.112
141
141

141
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense aphrelis tertia indictione. ego petrus iudex esset cum costantinus filius sellicti et leo presbiter
filius sergii a supra flubio lirno super terra et sepe qui inter illis est, unde ante os dies
ipse costantinus cum ipse leo presbiter et cum iohannes et ursus nepotem illius diffinitionem
factam abuit per scriptiones, quam ibidem ostederunt continentes: ipse costantinus manifestasset
illorum in partibus occidentis da sepale et termines, qui est inter ipsa binea illorum et
ipsa binea, quam ipse costantinus abet in partibus orientis, sicut per partes illis possessuri
sunt usque at casa illorum thios et nepotes aliquantum reboblente in pars orientis per ora de
ipsa casa. et dum fuerunt relecte, quesit ipse costantinus introire ab intro illut, quod congobimus
iustum teneret ipse presbiter cum ipsi nepoti sui, unde fecimus pars partium figere termines
usque at ipsa casa frabita, et circa ipsa casa rebolbente in pars orientis unum palmum et una
uncia; et utrisque partibus manifestaberunt abinde fuisset ipsa combenientia facta inter illis,
quod ipse scriptionis continunt, et in ipsa combenientia permanere boleret, sicut continunt pars
partium, et finuerunt ipse cause. unde inter eis iudicabimus, et sicut ante me monstraberunt et
nos desingabimus ipsa fines et ipsi termines figere fecimus, sic inter illis et eorum eredes semper
firmiter permaneret, sicut ipse scriptionis combenientie continunt; et quale pars illut remobere
boluerit, componere at illa alia pars ipsa pena que continet, idest triginta auri solidos constantinianos
et firmiter ibidem permaneret, et sic inter illis ante me complacuit. et taliter scribere
fecimus te petrus notarius qui interfuisti.
+ ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio