Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1085 » Pag 47 - 48

7.1085
47
48

47
MLXXXV
A. D. 1047
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri guaimarii et dux illius
amalfi, et octabo anno ducatus eius sirrenti, et sexto anno suprascriptorum principatuum
et ducatuum domni nostri gisulfi eximii ducis filii eius, mense Iulius, quintadecima indictione.
Memoratorium factum a me miro iudice filius quondam mirandi subdiaconi, eo quod
ante subscripti testes per combenientia tradidit mari calzolario filio quondam martini quactuor
pecie de terra una cum arbustum et alie cum abellanietum, quod abeo in locum floccanum
ubi camminata et ad palmentum vocatur: prima pecia cum arbusto et pomifera
per as finis: a sebtemtrione fine via publica; a parte orientis fine grimoaldi; a meridie
fine lamverti, et exiente in fine de eredes iaquinti da copercle. Iterum rebolbente in pars
occidentis per eadem fine ipsius iaquinti usque ad ipsa via priora fine: secunda pecia cum
abellanietum per ec finis et mensuras: a. parte sebtemtrionis fine via.publica staviana, inde
passi sidecim: a pars orientis fine de eredes leoni, qui dicebatur de abelle, inde sunt longitudo
passi quadraginta quactuor et medium; a meridie fine de eredes ferrandi inde latitudo
passi sidecim et pedes quactuor et planta; a parte occidentis fine suaque mari,
sicut clusamen dixcernit; inde se coniungente in ipsa priora fine per ipso latere de
longitudo passi quinquaginta, et per trabersum est latitudo ipsa terra passi sidecim minus
cubitum unum et planta una. tertia pecia de la camminata et palmentu dicitur,
est per finis et mensuras: a sebtemtrione fine via publica, inde passi sebtem; a pars orientis
fine rebus archiepiscopio salernitano, inde abet passi sexsaginta quactuor; a parte meridie
fine tuaque, inde passi octo: a pars occidentis fine de eredes ursi, inde passi sexsaginta
48
quactuor. quarta pecia ibique in eodem 1oco, ubi palmentu dicitur, est per finis et
mensuras: a parte sebtemtrionis fine via publica que pergit ad stabiam, sunt inde latitudo
passi sex: ab occidente fine, similiter meaque ibidem paratum abeo da pando filio romoaldo,
sunt inde passi sebtuaginta: a meridie fine de eredes ferrandi, sunt inde latitudo passi
sex: ab oriente fine de consortibus nostris, inde passi de longitudo alii sebtuaginta, et in
medium locum, quod est per trabersum, est per latitudo passi sex, totum ad iuxto passum
omninum mensuratum. Ec vero suprascripte pecie de terris per iamdictis finis et mensuriis,
cum omnia infro se habentibus omnibusque suis pertinentiis et cum vice de via sua
inclitum illut ipsius mari tradidit, tali ordine, ut amodo et usque quactuor anni completi,
ad sua et de suis eredibus sint potestate tenere, et dominare, et fobee, omnis sue utilitatis
iuxta rationem ibidem facere; et ubi meruerit, illut, quod est arbustum, arbores et vites
ibidem pastenare, et plantare, et surgere illut, sicut meruerit vonum esset arbustum in
ipso locum, ut in melius proficiant et non dispereant, et vigilationem inde abere, sicut
decet, et tota suprascripta rebus cludant da ipsa via, et illut quod est aballanietum, ubi
meruerit, infra illut pastenare, ille autem vel suos eredes pastenare abellane, ut vonum
pareat pastenatum et surtum, sicut meruerit, et tempore de vindemie, quantum vinum et
poma amodo et usque ipso constitutum inde exierint, per medietatem illut inter nos dibidamus,
nos medietatem et ille vel suos eredes reliqua medietate; et quante abellane inde
collexerint, nos autem vel nostris eredibus tollamus ipse abellane secce due sortis, et ille
tollant exinde tertiam partem, et per tempus de vindemie et de ipse abellane faciant scire
me meosque eredes, ut dirigamus ibidem missum nostrum pro recipienda ipsa sortione mea
de ipso vino et poma et de ipse abellane; et dum ibidem steterit ipso missum, illut nutricare,
sicut iustum fuerit, et palmentaticum nobis dare unum pullum vonum, et quod ibi
seminaberint, deant inde nobis terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. ad completi
vero ipsi quactuor anni inclitum illut lavorata, et cultata, et clusa, sicut supra diximus,
remidtat ad potestate mea et de meis heredibus. unde in eo ordine per vona combenientia
guadia michi ipse mari dedit, et mediatorem michi posuit erchempertus filius
quondam mari presbiteri, et per ipsa guadia etc. statuta mulcta viginti solidorum constantinianorum.
verumtamen infra ipso constitutum dare michi ipse mari pro calzamentum
due pelle vone. quod scripsi ego petrus notarius.
+ Ego iohannes
+ Ego truppoaldus clericus et notarius me subscribsi.
Torna all'inizio