Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.532 » Pag 329 - 332

5.532
329
332

329
+ IGITUR fidelium nostrorum presentium ac futurorum noverit multitudo.
Quoniam Iordanus frater dilectissimus noster. et anskitinus frater
quondam Gerbaldi cappellanii. homo ipsius Iordani. nec non noster fidelis.
nostram exoraverunt clementiam. quatenus. Beato Laurentio. suoque monasterio.
Constructo scilicet propae nostram aversanam urbem. Cui dominus.
Albero. venerabilis abbas prehest. per principalem scriptum Concederemus.
Novem. petias terrae. in finibus matalonis in subscriptis locis. quas predictus
anskitinus cum consensu ipsius Iordani domini sui. in eodem monasterio
pro salute animae suae dedit atque optulit. et Continent in se. Viginti modios
terrae. per fines et passus. Quorum petitio feliciter a nobis exaudita.
Nos igitur Robbertus. Capuanus princeps. illorum interventu. prephato sancto
monasterio per hoc principale scriptum. in perpetuum. Concedimus. ac Confirmamus.
predictas novem petias terrae. Quarum prima est. in loco ubi dicitur
alli russi. et hos habet fines. Ab uno latere a parte meridiei est finis terra
quae fuit Rocti. et terra donati aynolfi. sunt inde per longitudinem passus Centum.
et sedecim. Ab alio vero latere a parte septentrionis. est terra donati
capuani presbyteri. et terra predicti donati aynolfi. et terra iohannis de lando.
et terra suprascripti donati aynolfi. sunt inde passus Centum. decem et septem.
Ab uno Capite ab oriente. est finis subscripta secunda petia. etterra ardoynis
de matalone. sunt inde passus quadraginta et quattuor. Ab alio vero capite. est
terra ipsius Iordanis. et terra predicti donati aynolfi. Sunt inde passus quadraginta
et duo. Secunda petia in eodem loco est. et hos subscriptos habet
fines. Ab uno latere a parte meridiei. est finis terra suprascripti donati. et
terra iohannis leborani. et terra predicti ardoyni. et terra gisonis de maria.
et terra landonis tilla. et terra suprascripti gisonis. sunt inde passus Centum.
octoaginta et quattour. Ab alio vero latere. est finis terra suprascripti gisonis
et terra malfridi de marino. et terra iohannis montani. et terra suprascripti
donati capuani presbyteri et terra suprascripti donati aynolfi. et terra suprascripti
ardoyni. sunt inde passus Centum octoaginta et sex. Ab uno Capite
quod est ab oriente. est finis terra Odoaldi magi. marie odaldi. et terra petri
montani. sunt inde passus. triginta et sex. ab alio vero capite. est terra
330
suprascripti donati aynolfi. et finis. prima petia. sunt inde passus triginta. et
novem. Tertia vero petia. est in locum qui dicitur Sambuca. habetque hos
subscriptos fines. Ab uno latere ab oriente. est finis terra landonis girardi.
sunt inde per longitudinem. passus viginti. et novem. et due partes de
passo. Ab alio vero latere. est finis terra stephani tabanarii. sunt inde
passus triginta. Ab uno Capite a septentrione. est terra monasterii ipsius
sancti Laurentii. sunt inde passus viginti. et unum. Ab alio vero Capite. est
terra suprascripti stephani. et terra martini odaldi. sunt inde passus viginti.
et tres. Quarta petia prope est huic. habetque hos fines. Ab uno latere a
septentrione. est finis terra suprascripti martini odaldi. et terra stephani tabanari.
sunt inde passus. quadraginta et quatuor. Ab alio vero latere. est terra
martii ferrarii. sunt inde passus sex. et medium. et revolvens contra partem
meridiei. iusta terram suprascripti martii. sunt inde passus sedecim. et due
partes de passo. et abinde qualiter vadit directe contra partem orientis mensurando
iuxta terram stephani tabanari. et terra iohannis rodelandi. sunt inde
passus triginta et octo et medium. Ab uno Capite quod est ab oriente. est
terra stephani tabanari. sunt inde passus triginta et quattuor. et due partes
de passo. Ab alio vero capite. est terra iohannis gaglarde. sunt inde passus.
viginti. et quinque. Quinta vero petia. prope est huic quarte. et hos subscriptos
habet fines. Ab uno latere a parte orientis. est finis terra petri
curci. sunt inde passus quinquaginta et octo. et due partes de passo. Ab
alio vero latere. est finis terra gilibberti presbyteri. et terra iohanni sabbatini.
sunt inde passus sexaginta. A capite quod est a septentrione. est finis
terra quae fuit landonis pipini. sunt inde passus viginti et septem. et medium.
Ab alio vero capite. est finis subscripta sexta petia. sunt inde passus
viginti et septem. Ipsa sexta petia habet hos fines. ab uno latere. a septentrione.
est finis iamdicta quinta petia. et terra petri curci. sunt inde
passus. quadraginta et novem. Ab alio vero latere. est terra girardi de ricca.
et terra stephani presbyteri. sunt inde passus quadraginta et octo. Ab uno
capite quod est ab oriente. est terra Rigoli tocca. et terra petri phasane. sunt
inde passus viginti et unum et medium. Ab alio vero capite. est finis terra
landonis pipini. sunt inde passus viginti et unum. Septima quoque petia
est. ubi dicitur ad paludem. et subscriptos habet fines. Ab uno latere quod
est ab oriente. est finis terra nostra publica. sunt inde per longitudinem.
331
passus sexaginta. et sex. Ab alio vero latere. est finis terra iamdicti monasterii.
sunt inde passus sexaginta. et septem. Ab uno capite quod est a
parte septentrionis. est starza nostra. quae a nobis retinet Robbertus comes.
Ab alio vero Capite est. finis alia terra nostra. sunt per unumquodque caput.
passus viginti et septem. Octava namque petia. est in locum ubi dicitur
ad centum palumbi. et hos subscriptos habet fines. Ab uno latere a
parte meridiei. est terra iohannis radolfi et terra iohannis alde. sunt inde
per longitudinem passus. nonaginta et septem. Ab alio vero latere. est finis
terra landonis de lu presbytero. et terra malfridi de marino. sunt inde passus
Centum. Ab uno capite ab oriente. est finis terra predicti monasterii. sunt
inde passus viginti et octo. Ab alio vero Capite. est finis via publica. sunt
inde passus viginti quinque et medium. Nona vero petia. est ad predictum
locum qui dicitur ad li russi. et hos subscriptos habet fines. Ab uno latere
quod est a parte meridiei. est finis terra quae fuit Iohannis cennami. quam
modo residet predictus anskitinus. sunt per longitudinem passus quatraginta
et sex et medium. et qualiter vadit abinde iuxta terram iohannis oltremontani.
sunt inde passus quattuor. et qualiter abinde vadit directe fine terra
ipsius iohannis oltremontani sunt inde passus quattuordecim. Ab alio vero
latere. est finis terra petri dardani. sunt inde passus per longitudinem. quinquaginta
et septem. minus pedem unum et plantam unam. Ab uno Capite
quod est ab oriente. est finis terra iohannis cognomine tirellus. sunt inde
per latitudinem passus tredecim. et due partes de passo. Ab alio vero Capite
est terra petri cesari laborani. sunt inde passus decem. novemque.
Cunctas et integras predictas petias terrae. per prescriptos fines et mensuras.
mensuratas scilicet ad passum landonis senioris gastaldei. Una cum omnibus
inferioribus ac superioribus earum et cum viis suis. in ipsis intrandi et
exeundi. et cum sepibus et limitibus et universis pertinentiis illarum. Nos
prenotatus Robbertus Capuanus. princeps. per hoc principale scriptum in
perpetuum. in prephato venerabili et sancto monasterio sancti Laurentii. Concedimus
ac Confirmamus. ad possessionem et potestatem et dominationem
suam. et predicti domini Alberonis venerabilis abbatis suorumque omnium
successorum. faciendo exinde utilitatem ipsius monasterii saecundum iure illorum.
Remota omni inquietudine. Contrarietate et molestia omnium principum
successorum nostrorum vel viceprincipum. Comitum vel vicecomitum.
332
Iudicum. sculdahorum. Gastaldeorum. aliorumque omnium mortalium personae.
Quod siquis huius nostrae Concessionis et confirmationis paginam
Conteptor aut violator extiterit. Quinquaginta libras auri purissimi persolvat.
Medietatem nostro sacro palatio. et medietatem. ipsi venerabili et sancto
monasterio. et prephato domino Alberoni. venerabili abbati. suisque successoribus
et soluta paena. hoc principale scriptum. firmum. munitum. atque
inviolabile maneat in perpetuum. et ut firmius credatur. et diligentius ab
omnibus observetur. Manu propria illud corroboravimus. et nostri sigilli
inpressione iussimus illud insigniri +
Ex iussione prephate serenissime potestatis. Scripsi. EGO QUIRIACUS
PALATINUS IUDEX. In anno dominice Incarnationis. M.° C.° VIIII.° et. saecundo.
anno principatus ipsius domini Robberti principis gloriosi Capuanae
Civitatis. DATUM Capue. Mense Magio: per Indictionem secundam +
Torna all'inizio