Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.151 » Pag 194 - 195

1.151
194
195

194
+ In nomine domini quadragesimo anno principatus domni nostri guaimarii principi filius
domni guaimarii principi, mense augustus quinta indictione. memoratorium factu a me guido comes
filius supradicti domni guaimarii priori principis, de quibus ante subscripti testes wadia
mihi dedit ursu, qui fuit natibus grecorum fines, et ipse sivi mediator exivi, eo tinore, ut
amodo et dum nostra fuerit bolumtas, ipse quidem ursus residere et abitare in ipsum ortalem
meum et in ipsa casa que ibidem posita est, que est erga ipso castellum de lauri et est pertinentes
de ipso fundum, quod ego comparatum abeo da hominibus neapolitani, qui vocantur calbusi;
qui avet finis de uno latere fine bia pulbica que pergis ad ipso castellum, et de alio capite
fine ...... qui de ipsa fenestra de ipso muro dixcurent et perconiungente se ad ipsa bia, de
alio vero latere fine ipso muro de ipso castelluni, et de alio capite fine, sicut ipsa pila de ipsa
turre noba discerni, et exiente ad ipsa bia. hec vero clausum, qualiter superius finis posite sunt,
ipse quidem ursus ibidem residere et abitare et eos lavorare, et omnis frugens liceat eum exinde
tollere et avere ad suam potestatem, et dare exinde nobis annualiter censum per natibitas domini
gallina una, et in pasca domini similiter gallina una; et nos omni tempore liceat per ipso ortalem
biam avere homines nostros ad ingrediendum et regrediendum usque ad ipsa dulia nostra,
195
quam ego ibidem orbitam aveo, et de ipso alium foras ipse finis at meam ipso reservo potestatem.
et si taliter omnia, ut superius legitur, ipse quidem ursus mihi et ad meis heredibus
non adimpleverit, componere nobis se obligavit decem solidos constantinos et omnia ut supra, per
inbitis nobis complire, et ad pignerandum nobis apposui omnis pingnera sua legitimam et inlegitimam
prindere et tenere, donec ut supra nobis compleant iuxtitia.
+ ego alderissi notarius interfui et hunc brebem scripsi.
+ ego andreas
+ ego gaido
+ ego liodelgardu
+ ego ioannes.
Torna all'inizio