Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.461 » Pag 156 - 157

5.461
156
157

156
+ IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI. ANNO AB
INCARNATIONE DOMINI MILLESIMO. NONOGESIMO TERTIO.
MENSE IANUARIO. INDICTIONE PRIMA. DUM EGO WILLELMUS
sancte nolane sedis gratia dei antistes rebus eiusdem ecclesie adtentius intenderem.
Guarinus abbas sancti laurentii aversani. venit ad me Canonice.
et religiosissime ecclesias requirens quas precessores sui in nostro episcopatu
quocumque modo tenuerant. Et cum ipse in hac petitione humiliter
insisteret. cum consilio meorum canonicorum spopondi me sibi responsurum.
Consilio autem reperto quod iuris ecclesiae nostre vellet dare requisivi.
At ille abbas per unumquemque annum consilio auctoritate convenit; eiusdem
monasterii sancti laurentii duas uncias auri in assuptione beate mariae
semperque virginis. obligavit se suosque successores allaturos eidem aecclesiae
sancte mariae vel mittere per fidelem legatum. Laudaverunt unanimiter canonici
nostri hoc pactum et ius ecclesie nostrae per longa tempora ammissum
me recolligere consiliati sunt. Et hacquievi iuste petitioni tanti viri. et
precatu tantorum religiosorum fratrum eiusdem cenobii sancti laurentii. Et
ipse dominus guarinus abbas reddidit in manu nostra supradictas ecclesias. Ut
iuste et canonice a nobis postea reciperet. Tunc per consilium supradictorum
nostrorum canonicorum reddidi sancto laurentio per manum scilicet eiusdem
domini guarini abbatis: has ecclesias. sanctam mariam de spelunca cum
omnibus suis pertinentiis. Sanctum salvatorem de valle cum omnibus suis
pertinentiis. Et sanctam mariam de dominicella cum omnibus suis pertinentiis.
Et sanctum Ianuarium de silva cum omnibus suis pertinentiis. Ut ipse
dominus guarinus abbas et successores sui libere fruantur his ecclesiis salvo
predicto iure nostrae aecclesie. Et hanc cartam scriptam per manus iaquinti
eiusdem nostre ecclesiae notarii. Sigilli nostri impressione signatam. Nolae
tibi domino guarino abbati tradidimus.
157
+ Ego Willelmus gratia dei episcopus nolanus
+ Ego stefanus archiadiaconus
+ Ego iohannes archipresbyter
Torna all'inizio