Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.2, pars altera » 1/2.131 » Pag 173 - 173

1/2.131
173
173

173
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro basilio magno Imperatore anno: nono: sed et niciforio et constantino
magnis imperatoribus anno sexto: die tertia mensis: ianuarii indictione duodecima
neapoli: Certum est me sergio qui nominatur matanulo filio quondam
ursi avitatores de loco qui vocatur centura territorio liburiano: A
presenti die promicto tivi domino stephano militi filio quondam domini leoni
dudum militi postmodum vero monacho: propter quod tu memorato domino
stephano dedistis mihi at lavorandum kampum tuum qui vocatur turinianum
positum in memorato loco territorio liburiano quod sunt: modia
quindecim: in eo enim tenore ut ego illos auto tempore vene et diligenter
lavorare et semminare deveas omni annue at homni meo expendio: et
quodcumque ividem homni annue mihi dominus deus dederit super me illos
tollere et levare deveas: tantummodo ego tivi exinde homni annue dare et
atducere deveas exinde in dubplum terraticum homni annue de quod ividem
per tempore semminaverimus: sine omni ammarikationem: quia ita nobis
placuit: Si autem aliter fecerimus de ihis homnibus memoratis per quobis
modum aut summissis personis: tunc compono ego et heredibus meis tivi
tuisque heredibus: auri solidos duodecim bytianteo. et hec chartula ut super
legitur sit firma scripta per manu leoni curialis per memorata duodecima
indictione +
hoc signum + manus memorati sergii qui nominatur matanulo quod
ego qui memoratos ab eum rogitus pro eum subscripsi +
+ ego sergius filius domini iohannis monachi rogatus a suprascripta
persona testi subscripsi +
+ ego ursus filius domini petri rogatus a suprascripta persona testi
subscripsi+
+ ego iohannes filius domini petri rogatus a suprascripta persona testi
subscripsi+
+ Ego leo Curialis post subscriptionem testium Complevi et atsolvi
per memorata indictione +
Torna all'inizio