Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.517 » Pag 294 - 294

5.517
294
294

294
+ In nomine domini nostri ihesu christi anno ab incarnatione eiusdem
domini nostri M.° C.° V.° Indictione XIIIa Mense aprelis. Ego Richardus de
aquila pro redemptione animae meae ac parentum meorum. filiorum meorum.
coniugisque meae. dono largior et trado mea spontanea voluntate beato laurentio
ac fratribus in eius monasterio deo et sibi iugetur die noctuque
servientibus. omnem consuetudinem sive ius quod hactenus expetii val habui
in nominata terra sancti laurentii que in potestate mea sita est. scilicet angariam
hominum ac bestiarum omnemque supplicationem et dationem. et
ut breviter omnia concludam munda enim pura ac simplici intentione pro
remissione peccatorum meorum id deo tantoque dei martiri devoveo. et
ingenti cum devotione exhibeo. quicquid per me vel vicecomites meos aut
per castaldiones. servientes. seu per quoslibet meos ministros extorqueri possit
aut exigi. Quod si forte aliquis ad nos aliunde venerit potestatem habeatis nostra
concessione sub prephata deliberatione in quocumque vestre possessionis
loco locare eum volueritis. Si autem quilibet de hominibus sancti laurentii
quemlibet de meis meorumve hominum hominem leserit aut offenderit. Si
proclamare voluerit preposito obedentiae. proclamet. et quicquid ad emendationem
laesionis. aut offensionis iuri potestatis pertineat quantumcumque
fuerit preposito obedientiae persolvat. hoc solummodo excepto quod ei quem
laeserit laesionis penam componat. Mei quoque homines meorumque si homines
beati laurentii leserint aut offenderint penam similiter eis laesionis
componant.
Torna all'inizio