Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.515 » Pag 289 - 291

5.515
289
291

289
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Iesu Christi imperante domino
nostro elexium magno imperatore anno vicesimo quarto: sed et Iohannis eius
filium porfirogenito . . . . . magno imperatore anno tertio decimo die sexta
mensis iulii . . . . . . indictione neapoli: Certum est me stephano qui vocatur
turiulo filio petri qui vocatur turiulo A presenti die promptissima voluntate
pro dei omnipotentis amore et pro mercedis et redemptionis seu salbationis
anime mee ut ic et in futuro seculo requie de peccatis nostris imbenire
baluerimus offero et trado vobis domino petro venerabili abbati monasterii
sanctorum seberini et sossii. ubi eorum venerabilia quiescunt. Corpora. vobis
et cunctas Congregationis monachorum memorati sancti et venerabilis monasterii
integre tres quinte mee de integras duas . . . . . . camporas de terras
positas vero in loco qui vocatur foris arcora dudum aqueductus: unum ex ea
nominatur at tal . . . . . et alium dicitur trabersum situm ibi ipso qui sunt . . .
una cum introitas et anditas seu vicis earum . . . . omnibusque eius generaliter
et in integro pertinentibus: quia due indibisum et in commune se
iacent. nominate tres quinte mee que vobis et per vos ipso sancto et venerabili
vestro monasterio offeruit de ista campora cum omnibus eius pertinentibus
ut super legitur. cum relique due quinte exinde. que sunt de
Petro qui vocatur scintilla et de anna uterinis germanis filiis quidem domini
iohannis de sicole et quedam purpura cofinella exadelfa thia de eadem
cognata mea nominata anna coniux domini landolfi carituri posteriori
viri sui set memorate tres quinte mee que vobis de ista campora offeruit
et per vos in ipso vestro monasterio cum omnibus eius pertinentibus ut
super legitur michi pertinet per comparatum per firmissimam chartulam
comparationis mea que michi exinde feci maria que supra nominatur marocta
cognata mea. filia quondam petri bocciabocci et quondam domina maria
que fuit filia quondam maria cofinella iugalium personarum relicta quondam
petri turiuli uterino germano meo. qui vobis istam chartulam comparationis
mea una cum alie chartule que in ea declarate sunt aput nos
ille remisimus pro vestra posterisque vestris et dicto vestro monasterio salbatione
290
et coheret at nostrum integrum campum de ista terra unde iste
tres quinte mee vobis offeruibimus cum omnibus eius pertinentibus ut
super legitur a parte orientis est lensa de illi athtalarici et de aliis qui ibidem
at fine sunt sicuti terminis et lebata exfinat et a parte septentrionis
est via que pergit at cimiterium et a parte meridie est terra heredum
quondam leontii et a foris nominata terra dictorum heredum de nominati
leontii et nominatum campum qui vocatur trabersum unde nominate tres
quinte mee vobis offeruit et a parte occidentis est alium campum vestrum
memorati vestri monasterii pertinentes sicuti inter se lebata exfinat. et ad
ipsum alium campum qui dicitur trabersum unde ipse tres quinque mee
vobis et per vos in ipso vestro monasterio offeruit cum omnibus eius pertinentibus
ut super legitur. Coheret ibi a parte septentrionis est ipsa terra
de ipsi heredum quondam leontii et a parte meridie est fine de heredum
quondam domine marie et a parte occidentis est alium campum de
memorato vestro monasterio. qui est iusta ipsa arcora et a parte orientis
est fine depaccianum. De quibus nichil michi exinde aliquod remansit aut
reserbabi nec in aliena cuiusque personas quod absit commisi aut iam comicto
potestatem set a presenti die et deinceps a me vobis et per vos in
ipso vestro monasterio sit offertum et traditum ad abendum et possidendum
illut ibidem usque in sempiternum a me autem neque a meis heredibus
vel a nobis personas summissas nullo tempore numquam vos aut posteris
vestris vel memorato vestro monasterio quod absit abeatis exinde aliquando
quacumque requesitione aut molestia per nullum modum in perpetuum:
Insuper omni tempore ego et heredibus meis vobis vestrisque posteris
et in ipso vestro monasterio illut defendere debeamus ab omnes omines
omnique personas ostendet at vos et posteris vestris michi meisque heredibus
memorate chartule que aput vos remisimus at relegendum et at fine
faciendum. ubique vel esse fuerit et sic vobis illut defendere debeamus ut
super legitur quia ita nobis pro dei amore placuit si qui sunt potens vel
impotens omo secularis vel sacerdotalis ordine contra anc chartulam venire
presumpserit et ea ebacuare voluerit per se aut per summissas personas
parte habeas cum iuda traditore domini nostri ihesu christi et cum
omnibus hereticis et scismaticis tenebrosam partem possideant insuper componat
291
ipse et suos heredes in ipso monasterio auri solidos centum biginti
et ec chartula ut super legitur sit firma scripta per manum gregorius curialis
pro memorata indictione + hoc signum + manus memorati huius curialis
pro eu subscripsi:
+ ego sergius filius domini sparani testi subscripsi +
+ Ego Iohannes curialis. testis subscripsi +
+ Ego sergius curialis. testi subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis: Complevi et absolvi per memorata
indictione +
Torna all'inizio