Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.190 » Pag 245 - 246

1.190
245
246

245
+ In nomine domini vicesimo tertio anno principatus domni gisulfi principis et patricii,
mense martius quartadecima indictione. memoratorium factu a me lupinus archipresbiter et
abbas, et una mecum adessent alderissi notarius advocatorem meum, eo quod in sacratissimo
salernitano palatio ante nobiliores homines dedimus ad lavorandum petri filio senatori una clausuria
de terra cum arbustis, quod pars nostre ecclesie sancti maximi avent in locum nucerie,
ubi ad ipsa fosara dicitur, que abet finis de uno latere fine ipsius petri, sicut bia combentiaria
discerni, de alia parte fine medio aquaru, de super parte fine de heredes aherisi et pertange
im fine de heredes ermengari, de quarta vero parte fine rebus ecclesie sancti biti et
perexiente in fines de heredes adelchisi. hec vero terra cum arbusto, qualiter superius finis
posite sunt, illos ei ad lavorandum tradidimus: unde pro taliter wadia mihi ipse petrus dedit,
et mediatorem mihi posuit taxilo, qui miro vocatur filius petri, tali ordine, ut amodo et usque ad
completi biginti nobem anni ipse quidem petrus, vel suos heredes rebus ipsa per supradicte finis
annualiter temporibus suis lavorare, et eos potare, propaginare, et ipsi arbori zappare, et ubi
necesse fuerint, arbores plantare et eos cultare de super et de subto, sicut locus ipse meruerint
ut vene paread lavoratum, et per tempore eos custodire, et salbum facere, et bindemiare, et ipso
binum ibidem ad palmentum, et omnis poma inde nobiscum vel cum pars ipsius ecclesie dividere
nos medietatem, et illis medietatem; et nos demus organeum, ubi ipso binum reponant, et ille
eum conciare, sicut meruerit, et ipso reponere in casa sua, et salbum eos facere usque ad natibitas
domini absque degeneratione et ingne, et quale hominem illuc iherint pro ipsa bindemia
recolligendum, ille ei dare manducare et bibere; que autem ibidem seminaverint, dare inde nobis
terratico secundum consuetudinem de ipso locum. quod si taliter omnia, ut superius legitur,
amodo et usque ad ipso constitutum ille suoque herede nobis vel in pars prephate ecclesie per
246
supradicto hordine non adimpleverint, tunc per ipsa wadia hobligavit se suoque herede ad componendum
nobis, vel ad posteros nostros decem auri solidos constantinos et ea, que prelegitur,
per inbitis complire.
+ ego superius alderissi notarius hunc brebem scripsi.
+ ego dauferi.
Torna all'inizio