Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.167 » Pag 213 - 214

1.167
213
214

213
+ In nomine domini anno quadragesimo octavo principatus domni nostri waimarii principi
et septimo anno principatus domni gisolfi eius filio, mense martio tertiadecima indictione. ideoque
nos rodelgrimus, qui bassi clamatur, et walcari, qui amatus bocatur, germani filii cumperti,
sicut nobis congruum esset videtur, per hanc cartulam benumdedimus tibi mansoni comiti
amalfitano filius costantini, qui fuit prefectorio, una pecia de terra nostra cum arbustis, que abemus
in locum nucerie ubi casolle dicitur: abentes finis de parte fine terra sancte marie, est per
mensuria in ipsa parte longitudo passi biginti octo, et de uno capite fine de heredes mauroni,
est latitudo passi quattuordecim pedem unum, semisse unum; de alio bero latere fine nostra
214
binditori, est longitudo passi biginti sex; de alio quidem capite fine nostra, est in ipsa parte latitudo
passi decem et nobem gubito unum. hec bero clausum, qualiter superius finis posite sunt
et mensuria ipsa percurrit, ad iuxto passum homini mensuratum cum bice de bia sua et cum
omnis arboribus et pomifera sua et cam omnia infra se abentibus, trasactibus nomine et a funditus
tibi nominato mansoni benumdedimus. et pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostram
bindictione, nuc a presentis recepimus a te nominatus emtorem nostrum idest auri tari
octo: finitoque bero pretium aput nos, ea bero ratione, ut a presenti die et in perpetuis
temporibus tu nominatus manso comes quam et tuis heredibus predicta nostra binditione securo nomine
abere et posside baleatis, et faciatis quod bolueritis. ex qua repromittimus et obligamus
nos qui supra rodelgrimus et walcari et nostris heredibus tibi nominato mansoni comiti quam et
ad vestris heredibus, eaque nostra bindictione nos vobis a omnis homines inantistare et defensare
promittimus. quit si menime potuerimus, aut noluerimus vobis eos defensare, vel si nos ipsi forsitans
per quabis modis remobere aut retornare quesierimus, ante omnia questio nostra sit bacua
et inanis et duplum supradicto pretium vobis componere promittimus, et que aput vos fuerit
remelioratum vel factum hedificium, sub estimationem pretii vobis restituamus; de colludio autem
legibus vobis iuremus per dei misteria. si autem aliquit homo pro partibus uxor meaque
walcari introierit in ista nostra bindictione et legibus vobis exinde tollere potuerit sue rationis,
ita et vos et vestris heredibus licentiam abeatis cum ista cartula introire in ipsa rebus nostra
ibique coniunta, et in alio tantum per appretiatum licead vos exinde tollere, de quantum de ista
nostra bindictione vobis tultum fuerit, et omni tempore eos firmiter abeatis per ipsa cartula et
suprascripta ... et tali ordine te iohannes notarius scribere rogavimus actum ...
+ ego qui supra walcari
+ ego ermetancus
+ ego ursus notarius testis sum
+ ego theodelgrimus notarius testis sum
+ ego ragemprandus
+ ego radoaldo.
Torna all'inizio