Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.914 » Pag 68 - 70

6.914
68
70

68
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
filii domni guaimari, mense ianuarius, quinta indictione. Ante me amatus iudex coniunti
sunt aldemari presbiter et abbas ecclesia sancti gramatii cum alferi clericus et abbas
ecclesia sancti maximi, et ipse alferi clericus et abbas est unum de dominium ipsius ecclesie
sancti maximi, et per ipsum aldemari presbiter et abbas hostensa est una cartula et illam
tota per ordine legere fecit. continebad: in nomine domini tricesimo hoctabo anno principatus
domni nostri guaimari et nono anno domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense
nobember, de decima indictione. declaramus nos mulier nomine ermesenda filia ursi, qui
fuit uxore truppoaldi clerici filii petri, et romoaldus clericus filius predicti truppoaldi et
predicte ermesende, quoniam nobis iamdicta mater et filius pertinentem est abere terra cum
casa frabita solarata intus anc salernitanam cibitatem a suptus platea qui pergit suptus
ecclesia sancti maximi, et est per ec finis et mensurie: a pars meridie fine sicut facie
de parietem frabitum discernit, inde sunt pedes undecim et summisse et uncie tres: a
septemtrionis, sicut totum parietem de ista casa discernit, inde sunt pedes alii decem et
octo: ab oriente sunt pedes alii undecim et summisse et uncie tres, et ab ipsa pars occidentis
69
super ipso anditum abentem mineaneum et scala posita lingnitia de latitudo pedes
duo et planta cum police, et longitudo ipso mineaneo undecim pedes et summisse et uncie
tres; et a foras supradicta mensuria abentem unum sericidium in pars orientis et alium
in pars occidentis cecidentem in ipso anditum de latitudo pedem unum ed uncie tres:
tota omnis supradicta mensuria mensurata fuit ad iusto pedem manum hominum; modo
autem, sicut nobis iamdicta mater et filius congruum est, nostre bone boluntatis per anc
cartulam per absolutione suprascripte glosiose potestatis, quem nobis dandum direxit per
bisiniano sculdais, ante presentia ragemprandi iudici et alii testes secundum legem et
consuetudo est gentis nostre romanorum venumdedimus, adque ad semper abendum confirmabimus
tibi aldemari presbiter et abbas ecclesia sancti gramatii inclita ipsa terra
cum casa per supradicte finis et mensurie, qualiter superius legitur, ad securiter et firmiter
amodo et semper tu iamdictus aldemari et tuos eredes supradicta nostra bindictio
abendi, possidendi, dominandi, omnia exinde faciendi que bolueritis, asque omni nostra
et de nostris eredibus contrarietate vel requisitione. unde pro confirmandam et stabiliscendam
supradicta nostra bindictione, nuc a presentis recepimus a te iamdicto aldemari
abbas statutum pretium, i sunt auri solidi de tari numerum biginti ana quatuor tari per
solidum in omnis deliberatione, sicut inter nos combenit. de qua per bona combenientia
nos iamdicti mater et filius commune consensum guadia tibi iamdicto aldemari abbati
dedimus, et mediatorem tibi posuimus iaquintus filius quondam maraldi; et per ipsa
guadia obligabimus nos iamdicti mater et filius commune consensum et nostri eredibus
amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique eredibus inclita supradicta nostra
bindictione, cum bice de ipso anditum a pars uxore meaque romoaldi et da omnis
omines omnique partibus; quando autem tu et tuis eredibus de supradicta nostra bindictione
per vos ipsis bolueritis esset autore et defensore, potestatem abeatis vice nostra,
cum ista cartula et cum omnibus rationibus que inde causare et finem facere, qualiter
bolueritis. nam, quando nos et nostris eredibus illut vobis defensemus, sicut superius legitur,
et si taliter omnia suprascripta tibi tuique eredibus non adimpleberimus et aliquit,
de quantum superius legitur, remobere aut contrare quesierimus, aut si quodcumque
causationes inde tibi tuique eredibus preposuerimus, per ipsa guadia per bona combenientia
componere obligabimus nos iamdicti mater et filius commune consensum et nostris
eredibus, tibi tuique eredibus, quinquaginta auri solidos constantinos, et omnia suprascripta
vobis adimpleamus, et questio et causatio nostra sint exinde tacita et bacua,
et taliter scribere rogabimus te iaquintus notarius, actum salerno. ego qui supra ragemprandus
iudex. Cum autem supradicta cartula fuit lecta, manifestabit ipse alferi
70
clericus et abbas, ut tota supradicta mensuria de ipsa terra cum casa et ipsa mensuria
de ipso mineaneo super ipso anditum et ipsa scalela per ipsa mensuria, que posita est in
ipso anditum, et ipsa mensuria de ipso sericidium, que supradicta cartula continet, ipsius
aldemari presbiteri et abbati esse pertinentes et nullo modum cum ipse aldemari abbas,
vel cum eius eredes, exinde causare aut contendere potere pars ipsius ecclesie sancti
maximi, neque per testes, neque per monimen, nec per nulla quoque inbenta ratione, et
dedit inter illis, ut si pars ipsius ecclesia sancti maximi lebaberit in solario ipse casis
sue vel exinde, potestatem abeant super ipso anditum in altum pars ipsius ecclesia sancti
maximi mineaneum facere et abere usque ad ipsa mensuria ipsius aldemari que supradicta
sua cartula continet, et potestatem abeant pars ipsius ecclesia sancti maximi da ipsa
scalela ipsius aldemari abbati in supto in ipso anditum erga fine predicte ecclesie scalela
lingnitia ponere et abere per mensuria, de latitudo ipsa scalela, quantum est ipsa scalela
ipsius aldemari, que ipsa sua cartula continet, et in ipso anditum aut super ipso anditum
aliut edificium vero faciant, aut abeant per partes inde sericidia de ipse casis per partes
occidentes in ipso anditum, et omni tempore ipso anditum inter illis commune siant; et
per bona combenientia ipse alferi clericus et abbas guadia dedit ipsius aldemari presbiteri
et abbati, et mediatorem eis posuit mari filium quondam ferrandi; et per ipsa guadia
et per ipsa combenientia obligabi se ipse alferi clericus et abbas, et suos successores, et pars
ipsius ecclesia sancti maximi in suprascripta combenientia firmiter non permanserit et
aliquit, de quantum superius legitur, remobere aut contrare quesierit, aut si quodcumque
causationes inde preposuerit, per ipsa guadia per bona combenientia componere obligavit
se ipse alferi clericus et abbas et suos succesores, et pars ipsius ecclesia sancti maximi,
ipsius aldemari presbiteri et abbati et ad eius eredes centum auri solidos constantinos. et
pro parte ipsius aldemari presbiteri et abbas scrivere fecimus te esdictus iaquintus notarius.
+ Ego qui supra amatus iudex.
Torna all'inizio