Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.548 » Pag 370 - 372

5.548
370
372

370
+ In nomine domini dei salbatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno tricesimo tertio sed et iohannes
eius filio porfirogenito magno Imperatore anno vicesimo primo die nona
mensis octubri indictione septima neapoli: Petimus a bobis . . . . . . . . . . . . . . .
venerabilis igumenus monasterii sanctorum sergii. et bachi qui nunc congregatum
est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur
casapicta situm in biridiarium hVos autem una cum cuntas vestras congregationes
monachorum memorati sancti et venerabilis vestri monasterii: hoc
est nobis benedicto et aloara hoc est iugales filio et nurua quidam denolfi
qui fuit monachus memorati vestri monasterii: et unis ex aliis nostris locare
committereque iubeatis: Idest integrum campum vestrum de terra
iuris proprium memorati sancti et venerabilis vestri monasterii qui est
totu campise asque pastinum vel arbustum positum in loco qui nominatur
secundilianum: Una cum introitas suas et cum quantum ad oc pertinet
de piscina commune . . . . . . . . . . qui . . . . . . . . ipsum campum iusta illa bia
publica qui ibi est a parte orientis: et omnibusque geniraliter et in integro
pertinentibus: et coheret at memoratum integrum campum ha parte orientis
est memorata bia publica. sicuti sepis exfinat: et abet ibidem de longitudine
passi . . . . . . . . . . et a parte occidentis est terra monasterii sancti ianuarii maioris.
situ foris at corpus sicuti inter se sepis exfinat: et abet ibidem de
longitudine passi . . . . . . . . . . . . . . . et a parte meridiana est terra de iohanne qui
nominatur de argutu et de aliis qui ibidem at fine sunt sicuti inter se sepis
exfinat. et abet ibidem de latitudine passi . . . . . . . . . . . . . . . et a parte septemtrionis est
terra hecclesie sancti . . . . . et de aliis qui ibidem at fine sunt quomodo inter
se sepis exfinat: et abet ibidem passi . . . . . . . . . . . . . . . memorati vero passi
mensurati sunt at passum ferreum memorate neapolitane ecclesie: etiam et nos
in presentis facere et fabrire seu abere debeamus intus memoratum campum
palmentum fabritum cum subscetorium suum ad omni vestro expendio:
Ita memoratum integrum campum de memorata terra qualiter superius
legitur. tenenda colenda meliorandaque in omnibus et ibidem pastenare
et fructuare seu potare et arbustare debeamus vel quicquit ibidem necessum
371
fuerit homnia nostra expensa nostrosque labore hremeliorare et restaurare
promictimus: etiam et in pensione domnica nichili reputarestis in
annis continuo viginti et nobem ha die calendarum octubriarum: presenti
memorata septima indictione et usque in pridias calendas. easdem prestituris:
nos vero dare procmitimus in rationibus nostris memorati vestri monasterii.
pro singulis quibusque annis bobis vestrisque posteris et in
memorato sancto et venerabili vestro monasterio. sine aliqua mora vel tardietatem.
per actionarium vestrum qui preferuit pensione per omni annuo
hocto die hante festivitatem ipsius sancti sevastiani idest auri tari decem
boni de amalfi vel de moneta que tunc per ista civitate andaberis diricti
et pesanti. vel de hea auri tari quinque qualiter bobis vestrisque posteris
placuerit intus memorato vestro monasterio asque omni amaricatione: post
vero completa annositatem horum libellorum. debeamus dare nos et
heredes nostros bobis vestrisque posteris et in memorato vestro monasterio
calciarium hauri tari sex boni de amalfi diricti. et pesanti vel de moneta
que tunc per ista civitate andaberis: et renobemus nobis nostrisque heredibus
presentes os libellos. In eodem ordine et tenore . . . . . . . . . . . . . . pars
contra fidem orum libellorum benire temtaberis. tunc datura repromictit pars
parte fidem serbantis ante Ingressu litis initium poene nomine auri libras.
tres bythianteas: et post poena habsolutionis maneat os libellos in sua nichilominus
minus firmitatem. unde petimus vestram dominationem ut unus
ex duobus libellis. uno tenore conscriptos et manus vestras proprias subscripturi.
nobis contra dare Iubeatis. ut dum consecuti fuerimus agamus
domino et bobis massimas gratias: Verumtamen per anc chartule libelli
promictimus Inter nobis. ut non abeamus licentiam vos et proprios vestros
heredes memoratum campum cum omnibus eius pertinentibus venumdare
vel comutare. vel per quobis modum da memorato monasterio estraneare per
nullum modum et si illut facere presumserimus. bacuum maneat. et tunc
rebertant in proprietatem memorati sancti et venerabilis vestri monasteri
Iterum et si de nos non fuerit aut remanserint proprios heredes. tunc Iterum
memoratum campum cum memoratum palmentum et subscetorium
suum et cum omnibus eius pertinentibus rebertant. In proprietatem memorati
sancti et venerabilis vestri monasterii cuius iure fuerit et cuy illut largire
voluerimus vestre sint potestatis. quia Ita nobis stetit. Si autem aliter
372
fecerimus de is omnibus memoratis per quobis modum aut summissas personas
tunc componimus nos et propriis nostris heredibus vobis vestrisque
posteris et in memorato vestro monasterio auri solidos centum quinquaginta
bythianteos et hec chartula libelli ut super legitur sit firma scripta
per manus gregorius curialis et protonotarius per memorata septima indictione
+ hoc signum + manus memorati iugalis quod ego qui memoratos
hab eis rogatus pro eis subscripsi +
+ [……………………………..] +
+ [……………………………..] +
+ [……………………………..] +
+ [……………………………..] +
+ Iohannes consul et dux et protosevasto subscripsi +
+ ego iohannes filius domini petri testi subscripsi +
+ ego iohannes filius domini gregorii testi subscripsi +
+ ego sergius curialis testi subscripsi +
+ Ego gregorius curialis. Complevi et absolvi per memorata septima
indictione +
Torna all'inizio