Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1006 » Pag 208 - 210

6.1006
208
210

208
+ In nomine domini vicesimo quinto anno principatus domni nostri guaimari salerni,
et quinto anno principatus eius capue, et quarto anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et
primo anno principatus et ducatus domni nostri gisolfi eius filii gloriosi principibus, mense
sebtember, undecima indictione. Memoratorium factum a me iohannes curcone filio landolfi
de apus monte, eo quod ante presentia ademari comitis et iudex ad tenendum et lavorandum
tradidit michi grimoaldus comes filius quondam romoaldi inclita sortionem de rebus
sua, quod abet in ipso locum apus-monte, que sunt de tribus pecie de terra cum arbustis
et abellanietum, quod commune abet cum consortibus suis, qui sunt eredes grimoaldi comitis
thio suo et eredes alfani germano suo. Unam ex ipse pecie est a super via puplica
que pergit ad nucerie, et alia pecia est a subtus ipsa via, et ipsa alia pecia est coniuncta
cum ipsa via. Ipsa pecia, que est a super ipsa via, per ec finis et mensurie: de una parte
fine ipsa via, et de super fine sicut termiti et sepe discernit, et de alie duobus partibus
fine illorum. Ipsa alia pecia, que est a subtus ipsa via, de una parte fine ipsa via, et de
alie partis fine illorum. similiter et ipsa alia pecia que est coniunta ad ipsa via, est de
due partis fine illorum. de inclite iste tribus pecie quartam partem, quod est sortionem
suam, michi tradidit: simulque et tradidit michi unam quartam partem de alia pecia cum
arbustum in ipso locum et propinquo que est sortionem suam, quod tenuit abbate iohannes
abitator de ipso locum, sicut diximus, inclita ipsa quartam parte de tote ipse pecie
quod est sortione sua, michi tradidit tali tinore, ut amodo et omni tempore ego et meos
eredes, natos nascentes, nostre potestatis illut tenere et dominare, et omnis nostre utilitatis
iusta rationem ibi facere, et illut laboremus annualiter temporibus suis, sicut meruerit
209
de super et de subter, et, ubi meruerit, arbores et bites et abellane illut ibidem plantemus
et propaginemus, sicut meruerit, et homines ibi ad abitandum et laborandum mittamus,
et ubi ipsa rebus divisam abuerit cum ipsis consortibus suis, faciamus in ipsa sua
sortione unum applictum de casa bona et palmentum frabitum, et semper hominem ibidem
mittamus ad abitandum,.et illut laboremus bonum per omnis annum, sicut meruerit, et salbum
illut faciamus et, ubi meruerit, clusum illut abeamus, ut semper de super et de subter
bene pareat laboratum et cultatum, et per omnis annum per aree et vindemie faciamus
scire ipsum grimoaldus vel eius eredes, ut dirigat ibidem missum suum, et nos illut
abto tempore recolligamus et vindemiemus, et omnis vinum qui inde exierit, dividamus
illut ad palmentum in tertiam partem: illis tollant illut due partis, et nos una tertiam
partem, et si boluerit illis ponere ibidem ipsa sua sortione de ipso locum, deant ibidem
nobis organeum bonum da binum per nos conciatum et studiatum, sicut meruerit, et repositum
in casa nostra ubi abitaberimus, et salbum illut eorum faciamus, dum illut inde
tulerint absque degeneratione et ingne, et ipse abellane per tempore suo annualiter colligamus
et sechemus, et dividamus ille cum missum illorum in tertiam partem: illis tollant
due sortis et nos una. ipso missum qui ibi benerit pro recipiendum ipse suis sortionis,
nos illum nutriemus usquedum pro illut recipiendum ibidem steterit iusta rationem,
sicut illorum fuerit mensure et nostram possibilitatem, et demus ei palmentaticum
et terraticum, sicut locus ipse est consuetudo; et amodo et omni tempore, dum nos
et nostris eredibus suprascripta rebus tenere et laborare boluerimus, inclitum illut quod
est sua sortione, nobis nostrisque eredibus defensare cum vice de vie sue da omnes homines
omnique partibus et nullam inde nobis contrare querat; et quale tempore illut tenere
et laborare noluerimus, liceat nos inde exire cum omnis nostra causa, mobilia que ibi abuerimus,
sine illorum contrarietate, et ista suprascripta eorum tradictio clusa, sicut meruerit,
et laborata bona, sicut illo tempore meruerit, ad eorum perbeniant potestatem, faciendum
omnia quod boluerint. de qua per. combenientiam guadia michi ipse grimoaldus comes dedi
et mediatorem michi posuit petrus comes filius quondam godeni; et per ipsa guadia obligavit
se et suos eredes, ut si de omnia suprascripta aliquid remobere aut contrare quesierint
et, sicut dictum est, nobis non adimpleberit, componere nobis vel ad nostris eredibus
triginta auri solidos costantinianos, et, sicut superius legitur, nobis complirent; sic
tamen, et si non potuerint illis nobis defensarent ipsa quarta pecia que tenuit ipse iohannes
abbas ad laborandum, nullam siant illis inde nobis culpabilis; et quale tempore ipsa
rebus laborare noluerimus et inde exierimus, tunc ipsa casa et palmentum, que ibi fecerimus,
210
ibidem illut dimittamus, faciendum illis exinde omnia quod boluerint, et unc brebem
scribsi ego dauferius notarius qui interfui.
+ ego qui supra ademari iudex.
Torna all'inizio