Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.159 » Pag 203 - 204

1.159
203
204

203
+ In nomine domini anno quadragesimo quarto principatus domni nostri waimarii principi
et quarto anno principatus domni gisolfi eius filio, mense iunius nona indictione. memoratorium
factu a me orseprandus filius ursi, de eo quod ante presentia petri diaconi et iudici et ante
alios bonorum homines tradidit mihi petrus, qui offi bocatur, et mari germani filii landoni terra
sua, quod bunt in locum capazzana ubi correiano bocatur finibus salernitanis, per as finis; de
una parte fine ipsorum germani, sicut media ipsa aqua discerni; de alia parte similiter fine ipsorum
germani, sicut limite discerni; alia quoque parte mariziano vestro; alia igitur parte
fine iosepi ebrei. hec itaque terra per supradicte finis cum bice de bia sua mihi tradiderunt
tali ordine, ut liceat nos eadem terra tenere amodo et usque ad sex annos completos, et pastenare
salices, et insitare inserte et mila, ut ad conpletos ipsi sex annos perfectum salicetum
et insitetum abeamus, et usque ad ipsi sex annos nulla sortionem de ipso frugio nobis tollere
querat. unde in eo ordine de omnia, ut supra nobis conplendum, wadia nobis ipsi germani dederunt
et mediatorem mihi posuit potonem filius potefrit; et per eadem wadia obligaberunt se
suorumque heredes eadem terra infra predicte finis usque ad ipso constitutum nobis defensare
da germani et consortes eorum et da genetrice eorum et da omnis homines: et ad conpleto ipso
constitutum plicaret seipsi germani aut eorum heredes. et ipsa terra cum salicetum et insitetum
per equaliter dibidere nobiscum vel cum nostris heredibus, et medietatem eos nobis dare cum
bice de bia sua ad securo nomine habendum nos et nostris heredibus et faciendum omnia, que nobis
placuerit, et illis et eorum heredes ipsa medietatem cum bece de bia sua defensare da germani
et genetrice eorum et da consortes eorum et da omnis homines ... vel si
204
eos nobis tollere aut contrare quesierit, tunc per ipsa wadia obligaberunt ... componendum
nobis et ad nostri heredibus decem solidos costantinos et omnia, ut supra ...
ipsa, medietate, que nobis exinde hebenerit. si illos bindituro aut daturo abuerimus, non habeamus
potestatem eos alteriis hominibus bindere aut per quolibet titulum alienare preter ipsorum
germani ... quem iuxte fuerit appretiatum, et faciamus eos scire ad ipsos
tollendum per tertio constitutum usque ad dies triginta sex; nam si infra ipsa cotituta noluerit
eos tollere, liceat nos ipsos dare cui boluerimus, et si ante ipsa constituta cuicumque absque
eorum bolumtate dederimus, absque pretium in illorum germani et de eorum heredes rebertas
potestatem. et ego iohannes notarius interfui et hunc brebem scripsi.
+ ego qui supra petrus me subscripsi
+ ego petrus
+ ego poto
+ ego petrus
+ ego ahenardo.
Torna all'inizio