Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.118 » Pag 149 - 150

1.118
149
150

149
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri waimari, mense februarius
sexta indictione. ideoque ego angelbertus presbiter et abbas filius leoni habitatores in noceria,
dum me sperantes de dei omnipotentis misericortia et pro redentionis et salutis anime me de
rebus mea disponere prebideo; modo quidem per hoc scriptum tradidit tibi siche cognata mea
et relicta quondam iohanni qui fuit germano meo pro bonum et utilem tuo serbitio, quod mihi
fecisti et in anteam bidebimini esset bidetur, ipsum casalem meum cum arbustu bitatu et abellanitum
et alia pomifera sua, quem abeo in loco agella qui mihi pertenuit de parentes meos, et
seum per cartule quid quantum ibidem abo da lupu filio boniperti et da iohanne filio lupi; et
in simul tradedit tibi ipso insetetum et castanietum, quem habeo in eodem loco agella, quod per
cartule abeo da lupu filio parduli et da radipertu filio ursiperti ubi propio ad pastinellu bocatur;
in eam bidelicem rationem, ut dum ego qui supra angelberto presbiter et abbas bixero, mea sit
potestatem tantum ad frugiandum; et post igitur meaque defuntione in tua que supra siche permaneat
potestatem et de tuis heredibus abendum et faciendum quod bolueritis, et de omnem
mobilia quodcumque abuero de quantum exinde post meo transitum non datum reliquero, in
tua permaneat potestatem faciendum quod boluerit. et hoc insuper omnia alia rebus substantiis
meis, idest casis, intrinsecus casis, ortaliis et terre cum arbustu bitatu, et castanieta, cultum
bel incultum, in monte quam etiam et in plano ubicumque inde bentus fuerit. ipso tibi que supra
siche et iohanelgari nepoti meo filio tuo et leomperti germano meo tradidit in tali tinore,
ut dum ego bixero, mea sit potestatem frugiandum; et post mea defuntionem inde dare debeatis
pro anima mea, cui ego in manu commisero, solidos quinquaginta de moneta salernitana, et res
ipsa in vestra et de vestris heredibus permaneat potestatem abendum et faciendum quod bolueritis.
tantum inde esceptuabit ipso casale et curte da mauru filio ermemari et ipso insetetu et castanientum
150
da ipso mauru; nam illo alio abeatis et possideatis, sicut supra dictum est, et tu que
supra sica super sorte abeatis quantum super adnexum est cum ipso mobile; et si aliis heredibus
meis aut quicumque homo per nostra successione bobis aut ad vestris heredibus exinde agere bel
contendere aut contrare presumserit, centum solidos ipsi bobis hobligo conponendum, et de questio
suorum taciti et bacui permaneat omni tempore. et iterum, quit si ipsi quinquaginta solidos
nolueritis dare, cui ego ipsi in manu commisero pro anima mea, aut non paruerit de bos in diebus
illi, medietatem de ipsa rebus permaneat in potestatem in ecclesia beate et gloriose sancte
marie sedis salernitane episcopio, et ipsam alia medietatem remaneat in potestatem de tale ecclesia,
ubi ego habitare debuero; et si bos aut heredibus vestris fueriti, quod mihi adinpleberitis
de ipsi quinquaginta solidos, ipsa predicta substantia, sicut supra legitur, abeatis bos et
vestris heredibus et faciatis inde quid bolueritis, et hunc scriptum ut supra sit firmo. et te
adelmari notario scribere rogabit. actum noceria feliciter.
+ ego qui supra angelbertus presbiter et abbas me subscripsi
+ ego radelgrimo teste subscripsi
+ ego odelfreda teste sum
+ ego godelperto teste sum
+ ego ioanne teste sum
+ ego petrus teste subscripsi.
Torna all'inizio