Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.104 » Pag 133 - 134

1.104
133
134

133
+ In nomine domini septimo decimo anno principatus domni nostri waimario imperiali patricio
et primo anno principatus domni waimario filio eius, mense augustus undecima indictione.
ideoque ego petrus filius quondam raudiperti per hanc cartula benumdedit tivi ragimperti clerico
filio odelfrid terra mea cum arbusto vitatum et pommifera sua, quas habeo in locum hubi
da selberamu dicitur finibus nuceria; qui habet finis de una pars sicut aquara discernit, et de
alia pars fine de heredes ermeperti, et de alia pars fine de heredes balerisi, et de alia pars sicut
bia dicernit, qui pergit ad sanctum bitum. clauso isto, qualiter finis posite sunt, nec mihi neque
ad alius hominibus nichil reserbavimus portionem, set da inferioribus et superioribus cum propie
finis et bice de bia sua in integrum tivi qui supra ragimperto clerico benumdedit in omnibus
ipso habendum vos et vestris heredibus et faciendum quit volueritis. unde in presentis recepit a
te nominatus hemtorem meam pro ista mea bindictionem statutum pretium solidos numerum
sexaginta habentes per solidum denarios duodecim monetam salernitanam; finitum est pretium
aput nos heam vero ratione, hobligo mee qui supra petrus et meis heredibus tivi nominatus ragimperti
et ad vestris heredibus, ut eaque mea bindictionem, sicut super legitur, nos vobis hab
homnis homines inantestare et defensare promictimus. quit sim menime potuerimus, aud si nos
ipsis forsitans per quacumque modis remobere aud retornare quesierimus, ante homnia questio
nostra sit bacuum et inanes et dupplo supradicto pretium nos vobis conponere promictimus; et
quod aput vos inmelioratus fuerit, subb estimationem pretii nos vobis restaurare promictimus, et
134
de colludio vobis iuremus per dei misteria iusta legem. quod vero tenore sicut te ursum notarium
scribere rogavimus. actum nuceria mense indictione suprascripta feliciter.
+ ego qui supra petrus me subscripsi
+ ego adelfreda teste subscripsi
+ ego madelgariu teste subscripsi
+ ego godelperto teste sum
+ ego lupu teste subscripsi.
Torna all'inizio